| C. PLINIVS LVPERCO SVO S. | |
| Actionem et a te frequenter efflagitatam, et a me saepe | 2.5.1.1 |
| promissam, exhibui tibi, nondum tamen totam; adhuc enim | |
| pars eius perpolitur. Interim quae absolutiora mihi uide- | 2.1 |
| bantur, non fuit alienum iudicio tuo tradi. His tu rogo inten- | |
| tionem scribentis accommodes. Nihil enim adhuc inter manus | |
| habui, cui maiorem sollicitudinem praestare deberem. Nam | 3.1 |
| in ceteris actionibus existimationi hominum diligentia tan- | |
| tum et fides nostra, in hac etiam pietas subicietur. Inde et | |
| liber creuit, dum ornare patriam et amplificare gaudemus, | |
| pariterque et defensioni eius seruimus et gloriae. Tu tamen | 4.1 |
| haec ipsa quantum ratio exegerit reseca. Quotiens enim ad | |
| fastidium legentium deliciasque respicio, intellego nobis com- | |
| mendationem et ex ipsa mediocritate libri petendam. Idem | 5.1 |
| tamen qui a te hanc austeritatem exigo, cogor id quod diuer- | |
| sum est postulare, ut in plerisque frontem remittas. Sunt | |
| enim quaedam adulescentium auribus danda, praesertim si | |
| materia non refragetur; nam descriptiones locorum, quae in | 5 |
| hoc libro frequentiores erunt, non historice tantum sed prope | |
| poetice prosequi fas est. Quod tamen si quis exstiterit, qui | 6.1 |
| putet nos laetius fecisse quam orationis seueritas exigat, huius | |
| (ut ita dixerim) tristitiam reliquae partes actionis exorare | |
| debebunt. Adnisi certe sumus, ut quamlibet diuersa genera | 7.1 |
| lectorum per plures dicendi species teneremus, ac sicut uere- | |
| mur, ne quibusdam pars aliqua secundum suam cuiusque | |
| naturam non probetur, ita uidemur posse confidere, ut | |
| uniuersitatem omnibus uarietas ipsa commendet. Nam et in | 8.1 |
| ratione conuiuiorum, quamuis a plerisque cibis singuli tem- | |
| peremus, totam tamen cenam laudare omnes solemus, nec | |
| ea quae stomachus noster recusat, adimunt gratiam illis | |
| quibus capitur. Atque haec ego sic accipi uolo, non tamquam | 9.1 |
| adsecutum esse me credam, sed tamquam adsequi labora- | |
| uerim, fortasse non frustra, si modo tu curam tuam admoueris | |
| interim istis, mox iis quae sequuntur. Dices te non posse satis | 10.1 |
| diligenter id facere, nisi prius totam actionem cognoueris: | |
| fateor. In praesentia tamen et ista tibi familiariora fient, et | |
| quaedam ex his talia erunt ut per partes emendari possint. | |
| Etenim, si auulsum statuae caput aut membrum aliquod | 11.1 |
| inspiceres, non tu quidem ex illo posses congruentiam aequali- | |
| tatemque deprendere, posses tamen iudicare, an id ipsum satis | |
| elegans esset; nec alia ex causa principiorum libri circum- | 12.1 |
| feruntur, quam quia existimatur pars aliqua etiam sine | |
| ceteris esse perfecta. | |
| Longius me prouexit dulcedo quaedam tecum loquendi; | 13.1 |
| sed iam finem faciam ne modum, quem etiam orationi adhi- | |
| bendum puto, in epistula excedam. Vale. |