| C. PLINIVS AVITO SVO S. | |
| Longum est altius repetere nec refert, quemadmodum | 2.6.1.1 |
| acciderit, ut homo minime familiaris cenarem apud quendam, | |
| ut sibi uidebatur, lautum et diligentem, ut mihi, sordidum | |
| simul et sumptuosum. Nam sibi et paucis opima quaedam, | 2.1 |
| ceteris uilia et minuta ponebat. Vinum etiam paruolis lagun- | |
| culis in tria genera discripserat, non ut potestas eligendi, sed | |
| ne ius esset recusandi, aliud sibi et nobis, aliud minoribus | |
| amicis (nam gradatim amicos habet), aliud suis nostrisque | 5 |
| libertis. Animaduertit qui mihi proximus recumbebat, et an | 3.1 |
| probarem interrogauit. Negaui. 'Tu ergo' inquit 'quam con- | |
| suetudinem sequeris?' 'Eadem omnibus pono; ad cenam enim, | |
| non ad notam inuito cunctisque rebus exaequo, quos mensa | |
| et toro aequaui.' 'Etiamne libertos?' 'Etiam; conuictores | 4.1 |
| enim tunc, non libertos puto.' Et ille: 'Magno tibi constat.' | |
| 'Minime.' 'Qui fieri potest?' 'Quia scilicet liberti mei non | |
| idem quod ego bibunt, sed idem ego quod liberti.' Et her- | 5.1 |
| cule si gulae temperes, non est onerosum quo utaris ipse | |
| communicare cum pluribus. Illa ergo reprimenda, illa quasi | |
| in ordinem redigenda est, si sumptibus parcas, quibus ali- | |
| quanto rectius tua continentia quam aliena contumelia con- | 5 |
| sulas. | |
| Quorsus haec? ne tibi, optimae indolis iuueni, quorundam | 6.1 |
| in mensa luxuria specie frugalitatis imponat. Conuenit autem | |
| amori in te meo, quotiens tale aliquid inciderit, sub exemplo | |
| praemonere, quid debeas fugere. Igitur memento nihil magis | 7.1 |
| esse uitandum quam istam luxuriae et sordium nouam socie- | |
| tatem; quae cum sint turpissima discreta ac separata, turpius | |
| iunguntur. Vale. |