| C. PLINIVS MACRINO SVO S. | |
| Here a senatu Vestricio Spurinnae principe auctore trium- | 2.7.1.1 |
| phalis statua decreta est, non ita ut multis, qui numquam | |
| in acie steterunt, numquam castra uiderunt, numquam | |
| denique tubarum sonum nisi in spectaculis audierunt, uerum | |
| ut illis, qui decus istud sudore et sanguine et factis adseque- | 5 |
| bantur. Nam Spurinna Bructerum regem ui et armis induxit | 2.1 |
| in regnum, ostentatoque bello ferocissimam gentem, quod est | |
| pulcherrimum uictoriae genus, terrore perdomuit. Et hoc qui- | 3.1 |
| dem uirtutis praemium, illud solacium doloris accepit, quod | |
| filio eius Cottio, quem amisit absens, habitus est honor | |
| statuae. Rarum id in iuuene; sed pater hoc quoque mere- | |
| batur, cuius grauissimo uulneri magno aliquo fomento | 5 |
| medendum fuit. Praeterea Cottius ipse tam clarum specimen | 4.1 |
| indolis dederat, ut uita eius breuis et angusta debuerit hac | |
| uelut immortalitate proferri. Nam tanta ei sanctitas grauitas | |
| auctoritas etiam, ut posset senes illos prouocare uirtute, | |
| quibus nunc honore adaequatus est. Quo quidem honore, | 5.1 |
| quantum ego interpretor, non modo defuncti memoriae, | |
| dolori patris, uerum etiam exemplo prospectum est. Acuent | |
| ad bonas artes iuuentutem adulescentibus quoque, digni sint | |
| modo, tanta praemia constituta; acuent principes uiros ad | 5 |
| liberos suscipiendos et gaudia ex superstitibus et ex amissis | |
| tam gloriosa solacia. His ex causis statua Cotti publice laetor, | 6.1 |
| nec priuatim minus. Amaui consummatissimum iuuenem, | |
| tam ardenter quam nunc impatienter requiro. Erit ergo | |
| pergratum mihi hanc effigiem eius subinde intueri subinde | |
| respicere, sub hac consistere praeter hanc commeare. Etenim | 7.1 |
| si defunctorum imagines domi positae dolorem nostrum | |
| leuant, quanto magis hae quibus in celeberrimo loco non | |
| modo species et uultus illorum, sed honor etiam et gloria | |
| refertur! Vale. | 5 |