| C. PLINIVS CANINIO SVO S. | |
| Studes an piscaris an uenaris an simul omnia? Possunt enim | 2.8.1.1 |
| omnia simul fieri ad Larium nostrum. Nam lacus piscem, feras | |
| siluae quibus lacus cingitur, studia altissimus iste secessus | |
| adfatim suggerunt. Sed siue omnia simul siue aliquid facis, | 2.1 |
| non possum dicere 'inuideo'; angor tamen non et mihi licere, | |
| qui sic concupisco ut aegri uinum balinea fontes. Num- | |
| quamne hos artissimos laqueos, si soluere negatur, abrumpam? | |
| Numquam, puto. Nam ueteribus negotiis noua accrescunt, | 3.1 |
| nec tamen priora peraguntur: tot nexibus, tot quasi catenis | |
| maius in dies occupationum agmen extenditur. Vale. |