| C. PLINIVS APOLLINARI SVO S. | |
| Anxium me et inquietum habet petitio Sexti Eruci mei. | 2.9.1.1 |
| Adficior cura et, quam pro me sollicitudinem non adii, quasi | |
| pro me altero patior; et alioqui meus pudor, mea existimatio, | |
| mea dignitas in discrimen adducitur. Ego Sexto latum clauum | 2.1 |
| a Caesare nostro, ego quaesturam impetraui; meo suffragio | |
| peruenit ad ius tribunatus petendi, quem nisi obtinet in | |
| senatu, uereor ne decepisse Caesarem uidear. Proinde adni- | 3.1 |
| tendum est mihi, ut talem eum iudicent omnes, qualem esse | |
| princeps mihi credidit. Quae causa si studium meum non | |
| incitaret, adiutum tamen cuperem iuuenem probissimum gra- | |
| uissimum eruditissimum, omni denique laude dignissimum, | 5 |
| et quidem cum tota domo. Nam pater ei Erucius Cla- | 4.1 |
| rus, uir sanctus antiquus disertus atque in agendis causis | |
| exercitatus, quas summa fide pari constantia nec uerecundia | |
| minore defendit. Habet auunculum C. Septicium, quo nihil | |
| uerius nihil simplicius nihil candidius nihil fidelius noui. | 5 |
| Omnes me certatim et tamen aequaliter amant, omnibus nunc | 5.1 |
| ego in uno referre gratiam possum. Itaque prenso amicos, | |
| supplico, ambio, domos stationesque circumeo, quantumque | |
| uel auctoritate uel gratia ualeam, precibus experior, teque | |
| obsecro ut aliquam oneris mei partem suscipere tanti putes. | 5 |
| Reddam uicem si reposces, reddam et si non reposces. Dili- | 6.1 |
| geris coleris frequentaris: ostende modo uelle te, nec deerunt | |
| qui quod tu uelis cupiant. Vale. |