C. PLINIVS OCTAVIO SVO S.
  Hominem te patientem uel potius durum ac paene crude- 2.10.1.1
lem, qui tam insignes libros tam diu teneas! Quousque et tibi 2.1
et nobis inuidebis, tibi maxima laude, nobis uoluptate? Sine
per ora hominum ferantur isdemque quibus lingua Romana
spatiis peruagentur. Magna et iam longa exspectatio est,
quam frustrari adhuc et differre non debes. Enotuerunt 3.1
quidam tui uersus, et inuito te claustra sua refregerunt. Hos
nisi retrahis in corpus, quandoque ut errones aliquem cuius
dicantur inuenient. Habe ante oculos mortalitatem, a qua 4.1
adserere te hoc uno monimento potes; nam cetera fragilia et
caduca non minus quam ipsi homines occidunt desinuntque.
Dices, ut soles: 'Amici mei uiderint.' Opto equidem amicos 5.1
tibi tam fideles tam eruditos tam laboriosos, ut tantum curae
intentionisque suscipere et possint et uelint, sed dispice ne
sit parum prouidum, sperare ex aliis quod tibi ipse non
praestes. Et de editione quidem interim ut uoles: recita 6.1
saltem quo magis libeat emittere, utque tandem percipias
gaudium, quod ego olim pro te non temere praesumo.
Imaginor enim qui concursus quae admiratio te, qui clamor 7.1
quod etiam silentium maneat; quo ego, cum dico uel recito,
non minus quam clamore delector, sit modo silentium acre et
intentum, et cupidum ulteriora audiendi. Hoc fructu tanto 8.1
tam parato desine studia tua infinita ista cunctatione frau-
dare; quae cum modum excedit, uerendum est ne inertiae et
desidiae uel etiam timiditatis nomen accipiat. Vale.