| C. PLINIVS ARRIANO SVO S. | |
| Solet esse gaudio tibi, si quid acti est in senatu dignum | 2.11.1.1 |
| ordine illo. Quamuis enim quietis amore secesseris, insidet | |
| tamen animo tuo maiestatis publicae cura. Accipe ergo quod | |
| per hos dies actum est, personae claritate famosum, seueritate | |
| exempli salubre, rei magnitudine aeternum. Marius Priscus | 2.1 |
| accusantibus Afris quibus pro consule praefuit, omissa defen- | |
| sione iudices petiit. Ego et Cornelius Tacitus, adesse prouin- | |
| cialibus iussi, existimauimus fidei nostrae conuenire notum | |
| senatui facere excessisse Priscum immanitate et saeuitia | 5 |
| crimina quibus dari iudices possent, cum ob innocentes con- | |
| demnandos, interficiendos etiam, pecunias accepisset. Re- | 3.1 |
| spondit Fronto Catius deprecatusque est, ne quid ultra | |
| repetundarum legem quaereretur, omniaque actionis suae | |
| uela uir mouendarum lacrimarum peritissimus quodam uelut | |
| uento miserationis impleuit. Magna contentio, magni utrim- | 4.1 |
| que clamores aliis cognitionem senatus lege conclusam, aliis | |
| liberam solutamque dicentibus, quantumque admisisset | |
| reus, tantum uindicandum. Nouissime consul designatus | 5.1 |
| Iulius Ferox, uir rectus et sanctus, Mario quidem iudices | |
| interim censuit dandos, euocandos autem quibus diceretur | |
| innocentium poenas uendidisse. Quae sententia non prae- | 6.1 |
| ualuit modo, sed omnino post tantas dissensiones fuit sola | |
| frequens, adnotatumque experimentis, quod fauor et miseri- | |
| cordia acres et uehementes primos impetus habent, paulatim | |
| consilio et ratione quasi restincta considunt. Vnde euenit ut, | 7.1 |
| quod multi clamore permixto tuentur, nemo tacentibus | |
| ceteris dicere uelit; patescit enim, cum separaris a turba, | |
| contemplatio rerum quae turba teguntur. Venerunt qui | 8.1 |
| adesse erant iussi, Vitellius Honoratus et Flauius Marcianus; | |
| ex quibus Honoratus trecentis milibus exsilium equitis | |
| Romani septemque amicorum eius ultimam poenam, Mar- | |
| cianus unius equitis Romani septingentis milibus plura sup- | 5 |
| plicia arguebatur emisse; erat enim fustibus caesus, damnatus | |
| in metallum, strangulatus in carcere. Sed Honoratum cogni- | 9.1 |
| tioni senatus mors opportuna subtraxit, Marcianus inductus | |
| est absente Prisco. Itaque Tuccius Cerialis consularis iure | |
| senatorio postulauit, ut Priscus certior fieret, siue quia | |
| miserabiliorem siue quia inuidiosiorem fore arbitrabatur, si | 5 |
| praesens fuisset, siue (quod maxime credo) quia aequis- | |
| simum erat commune crimen ab utroque defendi, et si dilui | |
| non potuisset in utroque puniri. | |
| Dilata res est in proximum senatum, cuius ipse conspectus | 10.1 |
| augustissimus fuit. Princeps praesidebat (erat enim con- | |
| sul), ad hoc Ianuarius mensis cum cetera tum praecipue | |
| senatorum frequentia celeberrimus; praeterea causae ampli- | |
| tudo auctaque dilatione exspectatio et fama, insitumque | 5 |
| mortalibus studium magna et inusitata noscendi, omnes | |
| undique exciuerat. Imaginare quae sollicitudo nobis, qui | 11.1 |
| metus, quibus super tanta re in illo coetu praesente Caesare | |
| dicendum erat. Equidem in senatu non semel egi, quin immo | |
| nusquam audiri benignius soleo: tunc me tamen ut noua | |
| omnia nouo metu permouebant. Obuersabatur praeter illa | 12.1 |
| quae supra dixi causae difficultas: stabat modo consularis, | |
| modo septemuir epulonum, iam neutrum. Erat ergo per- | 13.1 |
| quam onerosum accusare damnatum, quem ut premebat | |
| atrocitas criminis, ita quasi peractae damnationis miseratio | |
| tuebatur. Vtcumque tamen animum cogitationemque col- | 14.1 |
| legi, coepi dicere non minore audientium adsensu quam | |
| sollicitudine mea. Dixi horis paene quinque; nam duodecim | |
| clepsydris, quas spatiosissimas acceperam, sunt additae quat- | |
| tuor. Adeo illa ipsa, quae dura et aduersa dicturo uidebantur, | 5 |
| secunda dicenti fuerunt. Caesar quidem tantum mihi studium, | 15.1 |
| tantam etiam curam (nimium est enim dicere sollicitudinem) | |
| praestitit, ut libertum meum post me stantem saepius ad- | |
| moneret uoci laterique consulerem, cum me uehementius pu- | |
| taret intendi, quam gracilitas mea perpeti posset. Respondit | 5 |
| mihi pro Marciano Claudius Marcellinus. Missus deinde | 16.1 |
| senatus et reuocatus in posterum; neque enim iam incohari | |
| poterat actio, nisi ut noctis interuentu scinderetur. | |
| Postero die dixit pro Mario Saluius Liberalis, uir subtilis | 17.1 |
| dispositus acer disertus; in illa uero causa omnes artes suas | |
| protulit. Respondit Cornelius Tacitus eloquentissime et, | |
| quod eximium orationi eius inest, σεμνῶς. Dixit pro Mario | 18.1 |
| rursus Fronto Catius insigniter, utque iam locus ille poscebat, | |
| plus in precibus temporis quam in defensione consumpsit. | |
| Huius actionem uespera inclusit, non tamen sic ut abrum- | |
| peret. Itaque in tertium diem probationes exierunt. Iam hoc | 5 |
| ipsum pulchrum et antiquum, senatum nocte dirimi, triduo | |
| uocari, triduo contineri. Cornutus Tertullus consul desi- | 19.1 |
| gnatus, uir egregius et pro ueritate firmissimus, censuit septin- | |
| genta milia quae acceperat Marius aerario inferenda, Mario | |
| urbe Italiaque interdicendum, Marciano hoc amplius Africa. | |
| In fine sententiae adiecit, quod ego et Tacitus iniuncta | 5 |
| aduocatione diligenter et fortiter functi essemus, arbitrari | |
| senatum ita nos fecisse ut dignum mandatis partibus fuerit. | |
| Adsenserunt consules designati, omnes etiam consulares | 20.1 |
| usque ad Pompeium Collegam: ille et septingenta milia | |
| aerario inferenda et Marcianum in quinquennium relegan- | |
| dum, Marium repetundarum poenae quam iam passus esset | |
| censuit relinquendum. Erant in utraque sententia multi, | 21.1 |
| fortasse etiam plures in hac uel solutiore uel molliore. Nam | |
| quidam ex illis quoque, qui Cornuto uidebantur adsensi, hunc | |
| qui post ipsos censuerat sequebantur. Sed cum fieret discessio, | 22.1 |
| qui sellis consulum adstiterant, in Cornuti sententiam ire | |
| coeperunt. Tum illi qui se Collegae adnumerari patieban- | |
| tur in diuersum transierunt; Collega cum paucis relictus. | |
| Multum postea de impulsoribus suis, praecipue de Regulo que- | 5 |
| stus est, qui se in sententia quam ipse dictauerat deseruisset. | |
| Est alioqui Regulo tam mobile ingenium, ut plurimum audeat | |
| plurimum timeat. | |
| Hic finis cognitionis amplissimae. Superest tamen λιτούργιον | 23.1 |
| non leue, Hostilius Firminus legatus Mari Prisci, qui per- | |
| mixtus causae grauiter uehementerque uexatus est. Nam et | |
| rationibus Marciani, et sermone quem ille habuerat in ordine | |
| Lepcitanorum, operam suam Prisco ad turpissimum mini- | 5 |
| sterium commodasse, stipulatusque de Marciano quinqua- | |
| ginta milia denariorum probabatur, ipse praeterea accepisse | |
| sestertia decem milia foedissimo quidem titulo, nomine | |
| unguentarii, qui titulus a uita hominis compti semper et | |
| pumicati non abhorrebat. Placuit censente Cornuto referri | 24.1 |
| de eo proximo senatu; tunc enim, casu an conscientia, afuerat. | |
| Habes res urbanas; inuicem rusticas scribe. Quid arbu- | 25.1 |
| sculae tuae, quid uineae, quid segetes agunt, quid oues deli- | |
| catissimae? In summa, nisi aeque longam epistulam reddis, | |
| non est quod postea nisi breuissimam exspectes. Vale. |