| C. PLINIVS ARRIANO SVO S. | |
| Λιτούργιον illud, quod superesse Mari Prisci causae proxime | 2.12.1.1 |
| scripseram, nescio an satis, circumcisum tamen et adrasum | |
| est. Firminus inductus in senatum respondit crimini noto. | 2.1 |
| Secutae sunt diuersae sententiae consulum designatorum. | |
| Cornutus Tertullus censuit ordine mouendum, Acutius | |
| Nerua in sortitione prouinciae rationem eius non habendam. | |
| Quae sententia tamquam mitior uicit, cum sit alioqui durior | 5 |
| tristiorque. Quid enim miserius quam exsectum et exemptum | 3.1 |
| honoribus senatoriis, labore et molestia non carere? quid | |
| grauius quam tanta ignominia adfectum non in solitudine | |
| latere, sed in hac altissima specula conspiciendum se mon- | |
| strandumque praebere? Praeterea quid publice minus aut | 4.1 |
| congruens aut decorum? notatum a senatu in senatu sedere, | |
| ipsisque illis a quibus sit notatus aequari; summotum a pro- | |
| consulatu quia se in legatione turpiter gesserat, de procon- | |
| sulibus iudicare, damnatumque sordium uel damnare alios | 5 |
| uel absoluere! Sed hoc pluribus uisum est. Numerantur enim | 5.1 |
| sententiae, non ponderantur; nec aliud in publico consilio | |
| potest fieri, in quo nihil est tam inaequale quam aequalitas | |
| ipsa. Nam cum sit impar prudentia, par omnium ius est. | |
| Impleui promissum priorisque epistulae fidem exsolui, quam | 6.1 |
| ex spatio temporis iam recepisse te colligo; nam et festinanti et | |
| diligenti tabellario dedi, nisi quid impedimenti in uia passus | |
| est. Tuae nunc partes, ut primum illam, deinde hanc remune- | 7.1 |
| reris litteris, quales istinc redire uberrimae possunt. Vale. |