| C. PLINIVS PRISCO SVO S. | |
| Et tu occasiones obligandi me auidissime amplecteris, et | 2.13.1.1 |
| ego nemini libentius debeo. Duabus ergo de causis a te | 2.1 |
| potissimum petere constitui, quod impetratum maxime | |
| cupio. Regis exercitum amplissimum: hinc tibi beneficiorum | |
| larga materia, longum praeterea tempus, quo amicos tuos | |
| exornare potuisti. Conuertere ad nostros nec hos multos. | 5 |
| Malles tu quidem multos; sed meae uerecundiae sufficit unus | 3.1 |
| aut alter, ac potius unus. Is erit Voconius Romanus. Pater ei | 4.1 |
| in equestri gradu clarus, clarior uitricus, immo pater alius | |
| (nam huic quoque nomini pietate successit), mater e primis. | |
| Ipse citerioris Hispaniae (scis quod iudicium prouinciae illius, | |
| quanta sit grauitas) flamen proxime fuit. Hunc ego, cum simul | 5.1 |
| studeremus, arte familiariterque dilexi; ille meus in urbe ille | |
| in secessu contubernalis, cum hoc seria cum hoc iocos miscui. | |
| Quid enim illo aut fidelius amico aut sodale iucundius? Mira | 6.1 |
| in sermone, mira etiam in ore ipso uultuque suauitas. Ad hoc | 7.1 |
| ingenium excelsum subtile dulce facile eruditum in causis | |
| agendis; epistulas quidem scribit, ut Musas ipsas Latine loqui | |
| credas. Amatur a me plurimum nec tamen uincitur. Equidem | 8.1 |
| iuuenis statim iuueni, quantum potui per aetatem, auidis- | |
| sime contuli, et nuper ab optimo principe trium liberorum | |
| ius impetraui; quod quamquam parce et cum delectu daret, | |
| mihi tamen tamquam eligeret indulsit. Haec beneficia mea | 9.1 |
| tueri nullo modo melius quam ut augeam possum, praeser- | |
| tim cum ipse illa tam grate interpretetur, ut dum priora | |
| accipit posteriora mereatur. Habes qualis quam probatus | 10.1 |
| carusque sit nobis, quem rogo pro ingenio pro fortuna tua | |
| exornes. In primis ama hominem; nam licet tribuas ei quan- | |
| tum amplissimum potes, nihil tamen amplius potes amicitia | |
| tua; cuius esse eum usque ad intimam familiaritatem capacem | 5 |
| quo magis scires, breuiter tibi studia mores omnem denique | |
| uitam eius expressi. Extenderem preces nisi et tu rogari diu | 11.1 |
| nolles et ego tota hoc epistula fecissem; rogat enim et quidem | |
| efficacissime, qui reddit causas rogandi. Vale. |