| C. PLINIVS MAXIMO SVO S. | |
| Verum opinaris: distringor centumuiralibus causis, quae | 2.14.1.1 |
| me exercent magis quam delectant. Sunt enim pleraeque | |
| paruae et exiles; raro incidit uel personarum claritate uel | |
| negotii magnitudine insignis. Ad hoc pauci cum quibus iuuet | 2.1 |
| dicere; ceteri audaces atque etiam magna ex parte adule- | |
| scentuli obscuri ad declamandum huc transierunt, tam in- | |
| reuerenter et temere, ut mihi Atilius noster expresse dixisse | |
| uideatur, sic in foro pueros a centumuiralibus causis auspi- | 5 |
| cari, ut ab Homero in scholis. Nam hic quoque ut illic | |
| primum coepit esse quod maximum est. At hercule ante | 3.1 |
| memoriam meam (ita maiores natu solent dicere), ne nobilis- | |
| simis quidem adulescentibus locus erat nisi aliquo consulari | |
| producente: tanta ueneratione pulcherrimum opus coleba- | |
| tur. Nunc refractis pudoris et reuerentiae claustris, omnia | 4.1 |
| patent omnibus, nec inducuntur sed inrumpunt. Sequuntur | |
| auditores actoribus similes, conducti et redempti. Manceps | |
| conuenitur; in media basilica tam palam sportulae quam in | |
| triclinio dantur; ex iudicio in iudicium pari mercede transitur. | 5 |
| Inde iam non inurbane Σοφοκλεῖς uocantur ἀπὸ τοῦ σοφῶς | 5.1 |
| καὶ καλεῖσθαι, isdem Latinum nomen impositum est Laudi- | |
| ceni; et tamen crescit in dies foeditas utraque lingua notata. | 6.1 |
| Here duo nomenclatores mei (habent sane aetatem eorum qui | |
| nuper togas sumpserint) ternis denariis ad laudandum trahe- | |
| bantur. Tanti constat ut sis disertissimus. Hoc pretio quam- | |
| libet numerosa subsellia implentur, hoc ingens corona | 5 |
| colligitur, hoc infiniti clamores commouentur, cum meso- | |
| chorus dedit signum. Opus est enim signo apud non intelle- | 7.1 |
| gentes, ne audientes quidem; nam plerique non audiunt, nec | 8.1 |
| ulli magis laudant. Si quando transibis per basilicam et uoles | |
| scire, quo modo quisque dicat, nihil est quod tribunal ascen- | |
| das, nihil quod praebeas aurem; facilis diuinatio: scito eum | |
| pessime dicere, qui laudabitur maxime. | 5 |
| Primus hunc audiendi morem induxit Larcius Licinus, | 9.1 |
| hactenus tamen ut auditores corrogaret. Ita certe ex Quinti- | |
| liano praeceptore meo audisse me memini. Narrabat ille: 'Ad- | 10.1 |
| sectabar Domitium Afrum. Cum apud centumuiros diceret | |
| grauiter et lente (hoc enim illi actionis genus erat), audit ex | |
| proximo immodicum insolitumque clamorem. Admiratus | |
| reticuit; ubi silentium factum est, repetit quod abruperat. | 5 |
| Iterum clamor, iterum reticuit, et post silentium coepit. | 11.1 |
| Idem tertio. Nouissime quis diceret quaesiit. Responsum est: | |
| "Licinus." Tum intermissa causa "Centumuiri," inquit, "hoc | |
| artificium perît."' Quod alioqui perire incipiebat cum perisse | 12.1 |
| Afro uideretur, nunc uero prope funditus exstinctum et | |
| euersum est. Pudet referre quae quam fracta pronuntiatione | |
| dicantur, quibus quam teneris clamoribus excipiantur. Plau- | 13.1 |
| sus tantum ac potius sola cymbala et tympana illis canticis | |
| desunt: ululatus quidem (neque enim alio uocabulo potest | |
| exprimi theatris quoque indecora laudatio) large supersunt. | |
| Nos tamen adhuc et utilitas amicorum et ratio aetatis mora- | 14.1 |
| tur ac retinet; ueremur enim ne forte non has indignitates | |
| reliquisse, sed laborem fugisse uideamur. Sumus tamen | |
| solito rariores, quod initium est gradatim desinendi. Vale. |