C. PLINIVS VALERIANO SVO S.
  Quo modo te ueteres Marsi tui? quo modo emptio noua? 2.15.1.1
Placent agri, postquam tui facti sunt? Rarum id quidem;
nihil enim aeque gratum est adeptis quam concupiscentibus.
Me praedia materna parum commode tractant, delectant 2.1
tamen ut materna, et alioqui longa patientia occallui. Habent
hunc finem adsiduae querellae, quod queri pudet. Vale.