| C. PLINIVS ANNIO SVO S. | |
| Tu quidem pro cetera tua diligentia admones me codicillos | 2.16.1.1 |
| Aciliani, qui me ex parte instituit heredem, pro non scriptis | |
| habendos, quia non sint confirmati testamento; quod ius ne | 2.1 |
| mihi quidem ignotum est, cum sit iis etiam notum, qui nihil | |
| aliud sciunt. Sed ego propriam quandam legem mihi dixi, ut | |
| defunctorum uoluntates, etiamsi iure deficerentur, quasi per- | |
| fectas tuerer. Constat autem codicillos istos Aciliani manu | 5 |
| scriptos. Licet ergo non sint confirmati testamento, a me | 3.1 |
| tamen ut confirmati obseruabuntur, praesertim cum delatori | |
| locus non sit. Nam si uerendum esset ne quod ego dedissem | 4.1 |
| populus eriperet, cunctantior fortasse et cautior esse debe- | |
| rem; cum uero liceat heredi donare, quod in hereditate | |
| subsedit, nihil est quod obstet illi meae legi, cui publicae | |
| leges non repugnant. Vale. | 5 |