| C. PLINIVS GALLO SVO S. | |
| Miraris cur me Laurentinum uel (si ita mauis), Laurens | 2.17.1.1 |
| meum tanto opere delectet; desines mirari, cum cognoueris | |
| gratiam uillae, opportunitatem loci, litoris spatium. Decem | 2.1 |
| septem milibus passuum ab urbe secessit, ut peractis quae | |
| agenda fuerint saluo iam et composito die possis ibi manere. | |
| Aditur non una uia; nam et Laurentina et Ostiensis eodem | |
| ferunt, sed Laurentina a quarto decimo lapide, Ostiensis ab | 5 |
| undecimo relinquenda est. Vtrimque excipit iter aliqua ex | |
| parte harenosum, iunctis paulo grauius et longius, equo | |
| breue et molle. Varia hinc atque inde facies; nam modo | 3.1 |
| occurrentibus siluis uia coartatur, modo latissimis pratis dif- | |
| funditur et patescit; multi greges ouium, multa ibi equorum | |
| boum armenta, quae montibus hieme depulsa herbis et | |
| tepore uerno nitescunt. Villa usibus capax, non sumptuosa | 5 |
| tutela. Cuius in prima parte atrium frugi, nec tamen sordi- | 4.1 |
| dum; deinde porticus in D litterae similitudinem circum- | |
| actae, quibus paruola sed festiua area includitur. Egregium | |
| hae aduersus tempestates receptaculum; nam specularibus | |
| ac multo magis imminentibus tectis muniuntur. Est contra | 5.1 |
| medias cauaedium hilare, mox triclinium satis pulchrum, | |
| quod in litus excurrit ac si quando Africo mare impulsum est, | |
| fractis iam et nouissimis fluctibus leuiter adluitur. Vndique | |
| ualuas aut fenestras non minores ualuis habet atque ita a | 5 |
| lateribus a fronte quasi tria maria prospectat; a tergo | |
| cauaedium porticum aream porticum rursus, mox atrium | |
| siluas et longinquos respicit montes. Huius a laeua retractius | 6.1 |
| paulo cubiculum est amplum, deinde aliud minus quod altera | |
| fenestra admittit orientem, occidentem altera retinet; hac | |
| et subiacens mare longius quidem sed securius intuetur. Huius | 7.1 |
| cubiculi et triclinii illius obiectu includitur angulus, qui | |
| purissimum solem continet et accendit. Hoc hibernaculum, | |
| hoc etiam gymnasium meorum est; ibi omnes silent uenti, | |
| exceptis qui nubilum inducunt, et serenum ante quam usum | 5 |
| loci eripiunt. Adnectitur angulo cubiculum in hapsida | 8.1 |
| curuatum, quod ambitum solis fenestris omnibus sequitur. | |
| Parieti eius in bibliothecae speciem armarium insertum est, | |
| quod non legendos libros sed lectitandos capit. Adhaeret | 9.1 |
| dormitorium membrum transitu interiacente, qui suspensus | |
| et tubulatus conceptum uaporem salubri temperamento huc | |
| illuc digerit et ministrat. Reliqua pars lateris huius seruorum | |
| libertorumque usibus detinetur, plerisque tam mundis, ut | 5 |
| accipere hospites possint. Ex alio latere cubiculum est poli- | 10.1 |
| tissimum; deinde uel cubiculum grande uel modica cenatio, | |
| quae plurimo sole, plurimo mari lucet; post hanc cubiculum | |
| cum procoetone, altitudine aestiuum, munimentis hibernum; | |
| est enim subductum omnibus uentis. Huic cubiculo aliud et | 5 |
| procoeton communi pariete iunguntur. Inde balinei cella | 11.1 |
| frigidaria spatiosa et effusa, cuius in contrariis parietibus duo | |
| baptisteria uelut eiecta sinuantur, abunde capacia si mare in | |
| proximo cogites. Adiacet unctorium, hypocauston, adiacet | |
| propnigeon balinei, mox duae cellae magis elegantes quam | 5 |
| sumptuosae; cohaeret calida piscina mirifica, ex qua natantes | |
| mare adspiciunt, nec procul sphaeristerium quod calidissimo | 12.1 |
| soli inclinato iam die occurrit. Hic turris erigitur, sub qua | |
| diaetae duae, totidem in ipsa, praeterea cenatio quae latissi- | |
| mum mare longissimum litus uillas amoenissimas possidet. | |
| Est et alia turris; in hac cubiculum, in quo sol nascitur | 13.1 |
| conditurque; lata post apotheca et horreum, sub hoc tri- | |
| clinium, quod turbati maris non nisi fragorem et sonum | |
| patitur, eumque iam languidum ac desinentem; hortum et | |
| gestationem uidet, qua hortus includitur. Gestatio buxo aut | 14.1 |
| rore marino, ubi deficit buxus, ambitur; nam buxus, qua | |
| parte defenditur tectis, abunde uiret; aperto caelo apertoque | |
| uento et quamquam longinqua aspergine maris inarescit. | |
| Adiacet gestationi interiore circumitu uinea tenera et um- | 15.1 |
| brosa, nudisque etiam pedibus mollis et cedens. Hortum | |
| morus et ficus frequens uestit, quarum arborum illa uel | |
| maxime ferax terra est, malignior ceteris. Hac non deteriore | |
| quam maris facie cenatio remota a mari fruitur, cingitur | 5 |
| diaetis duabus a tergo, quarum fenestris subiacet uestibulum | |
| uillae et hortus alius pinguis et rusticus. Hinc cryptoporticus | 16.1 |
| prope publici operis extenditur. Vtrimque fenestrae, a mari | |
| plures, ab horto singulae sed alternis pauciores. Hae cum | |
| serenus dies et immotus, omnes, cum hinc uel inde uentis | |
| inquietus, qua uenti quiescunt sine iniuria patent. Ante | 17.1 |
| cryptoporticum xystus uiolis odoratus. Teporem solis in- | |
| fusi repercussu cryptoporticus auget, quae ut tenet solem sic | |
| aquilonem inhibet summouetque, quantumque caloris ante | |
| tantum retro frigoris; similiter africum sistit, atque ita | 5 |
| diuersissimos uentos alium alio latere frangit et finit. Haec | |
| iucunditas eius hieme, maior aestate. Nam ante meridiem | 18.1 |
| xystum, post meridiem gestationis hortique proximam partem | |
| umbra sua temperat, quae, ut dies creuit decreuitue, modo | |
| breuior modo longior hac uel illa cadit. Ipsa uero crypto- | 19.1 |
| porticus tum maxime caret sole, cum ardentissimus culmini | |
| eius insistit. Ad hoc patentibus fenestris fauonios accipit | |
| transmittitque nec umquam aere pigro et manente in- | |
| grauescit. In capite xysti, deinceps cryptoporticus horti, | 20.1 |
| diaeta est amores mei, re uera amores: ipse posui. In hac | |
| heliocaminus quidem alia xystum, alia mare, utraque solem, | |
| cubiculum autem ualuis cryptoporticum, fenestra prospicit | |
| mare. Contra parietem medium zotheca perquam eleganter | 21.1 |
| recedit, quae specularibus et uelis obductis reductisue modo | |
| adicitur cubiculo modo aufertur. Lectum et duas cathedras | |
| capit; a pedibus mare, a tergo uillae, a capite siluae: tot | |
| facies locorum totidem fenestris et distinguit et miscet. | 5 |
| Iunctum est cubiculum noctis et somni. Non illud uoces | 22.1 |
| seruolorum, non maris murmur, non tempestatum motus | |
| non fulgurum lumen, ac ne diem quidem sentit, nisi fenestris | |
| apertis. Tam alti abditique secreti illa ratio, quod interiacens | |
| andron parietem cubiculi hortique distinguit atque ita | 5 |
| omnem sonum media inanitate consumit. Adplicitum est | 23.1 |
| cubiculo hypocauston perexiguum, quod angusta fenestra | |
| suppositum calorem, ut ratio exigit, aut effundit aut retinet. | |
| Procoeton inde et cubiculum porrigitur in solem, quem | |
| orientem statim exceptum ultra meridiem oblicum quidem | 5 |
| sed tamen seruat. In hanc ego diaetam cum me recepi, abesse | 24.1 |
| mihi etiam a uilla mea uideor, magnamque eius uoluptatem | |
| praecipue Saturnalibus capio, cum reliqua pars tecti licentia | |
| dierum festisque clamoribus personat; nam nec ipse meorum | |
| lusibus nec illi studiis meis obstrepunt. Haec utilitas haec | 25.1 |
| amoenitas deficitur aqua salienti, sed puteos ac potius fontes | |
| habet; sunt enim in summo. Et omnino litoris illius mira | |
| natura: quocumque loco moueris humum, obuius et paratus | |
| umor occurrit, isque sincerus ac ne leuiter quidem tanta | 5 |
| maris uicinitate corruptus. Suggerunt adfatim ligna proximae | 26.1 |
| siluae; ceteras copias Ostiensis colonia ministrat. Frugi | |
| quidem homini sufficit etiam uicus, quem una uilla discernit. | |
| In hoc balinea meritoria tria, magna commoditas, si forte | |
| balineum domi uel subitus aduentus uel breuior mora cal- | 5 |
| facere dissuadeat. Litus ornant uarietate gratissima nunc | 27.1 |
| continua nunc intermissa tecta uillarum, quae praestant | |
| multarum urbium faciem, siue mari siue ipso litore utare; | |
| quod non numquam longa tranquillitas mollit, saepius fre- | |
| quens et contrarius fluctus indurat. Mare non sane pretiosis | 28.1 |
| piscibus abundat, soleas tamen et squillas optimas egerit. | |
| Villa uero nostra etiam mediterraneas copias praestat, lac in | |
| primis; nam illuc e pascuis pecora conueniunt, si quando | |
| aquam umbramue sectantur. | 5 |
| Iustisne de causis iam tibi uideor incolere inhabitare dili- | 29.1 |
| gere secessum? quem tu nimis urbanus es nisi concupiscis. | |
| Atque utinam concupiscas! ut tot tantisque dotibus uillulae | |
| nostrae maxima commendatio ex tuo contubernio accedat. | |
| Vale. | 5 |