| C. PLINIVS MAVRICO SVO S. | |
| Quid a te mihi iucundius potuit iniungi, quam ut praece- | 2.18.1.1 |
| ptorem fratris tui liberis quaererem? Nam beneficio tuo in | |
| scholam redeo, et illam dulcissimam aetatem quasi resumo: | |
| sedeo inter iuuenes ut solebam, atque etiam experior quan- | |
| tum apud illos auctoritatis ex studiis habeam. Nam proxime | 2.1 |
| frequenti auditorio inter se coram multis ordinis nostri clare | |
| iocabantur; intraui, conticuerunt; quod non referrem, nisi | |
| ad illorum magis laudem quam ad meam pertineret, ac nisi | |
| sperare te uellem posse fratris tui filios probe discere. Quod | 3.1 |
| superest, cum omnes qui profitentur audiero, quid de quoque | |
| sentiam scribam, efficiamque quantum tamen epistula con- | |
| sequi potero, ut ipse omnes audisse uidearis. Debeo enim tibi, | 4.1 |
| debeo memoriae fratris tui hanc fidem hoc studium, praeser- | |
| tim super tanta re. Nam quid magis interest uestra, quam ut | |
| liberi (dicerem tui, nisi nunc illos magis amares) digni illo | |
| patre, te patruo reperiantur? quam curam mihi etiam si non | 5 |
| mandasses uindicassem. Nec ignoro suscipiendas offensas in | 5.1 |
| eligendo praeceptore, sed oportet me non modo offensas, | |
| uerum etiam simultates pro fratris tui filiis tam aequo animo | |
| subire quam parentes pro suis. Vale. |