| C. PLINIVS CERIALI SVO S. | |
| Hortaris ut orationem amicis pluribus recitem. Faciam | 2.19.1.1 |
| quia hortaris, quamuis uehementer addubitem. Neque enim | 2.1 |
| me praeterit actiones, quae recitantur, impetum omnem | |
| caloremque ac prope nomen suum perdere, ut quas soleant | |
| commendare simul et accendere iudicum consessus, celebritas | |
| aduocatorum, exspectatio euentus, fama non unius actoris, | 5 |
| diductumque in partes audientium studium, ad hoc dicentis | |
| gestus incessus, discursus etiam omnibusque motibus animi | |
| consentaneus uigor corporis. Vnde accidit ut ii qui sedentes | 3.1 |
| agunt, quamuis illis maxima ex parte supersint eadem illa | |
| quae stantibus, tamen hoc quod sedent quasi debilitentur et | |
| deprimantur. Recitantium uero praecipua pronuntiationis | 4.1 |
| adiumenta, oculi manus, praepediuntur. Quo minus mirum | |
| est, si auditorum intentio relanguescit, nullis extrinsecus aut | |
| blandimentis capta aut aculeis excitata. Accedit his quod | 5.1 |
| oratio de qua loquor pugnax et quasi contentiosa est. Porro | |
| ita natura comparatum est, ut ea quae scripsimus cum labore, | |
| cum labore etiam audiri putemus. Et sane quotus quisque | 6.1 |
| tam rectus auditor, quem non potius dulcia haec et sonantia | |
| quam austera et pressa delectent? Est quidem omnino turpis | |
| ista discordia, est tamen, quia plerumque euenit ut aliud | |
| auditores aliud iudices exigant, cum alioqui iis praecipue | 5 |
| auditor adfici debeat, quibus idem si foret iudex, maxime | |
| permoueretur. Potest tamen fieri ut quamquam in his diffi- | 7.1 |
| cultatibus libro isti nouitas lenocinetur, nouitas apud nostros; | |
| apud Graecos enim est quiddam quamuis ex diuerso, non | |
| tamen omnino dissimile. Nam ut illis erat moris, leges quas | 8.1 |
| ut contrarias prioribus legibus arguebant, aliarum collatione | |
| conuincere, ita nobis inesse repetundarum legi quod postu- | |
| laremus, cum hac ipsa lege tum aliis colligendum fuit; quod | |
| nequaquam blandum auribus imperitorum, tanto maiorem | 5 |
| apud doctos habere gratiam debet, quanto minorem apud | |
| indoctos habet. Nos autem si placuerit recitare adhibituri | 9.1 |
| sumus eruditissimum quemque. Sed plane adhuc an sit | |
| recitandum examina tecum, omnesque quos ego moui in | |
| utraque parte calculos pone, idque elige in quo uicerit ratio. | |
| A te enim ratio exigetur, nos excusabit obsequium. Vale. | 5 |