| C. PLINIVS SEMPRONIO RVFO SVO S. | |
| Descenderam in basilicam Iuliam, auditurus quibus pro- | 5.9.1.1 |
| xima comperendinatione respondere debebam. Sedebant | 2.1 |
| iudices, decemuiri uenerant, obuersabantur aduocati, si- | |
| lentium longum; tandem a praetore nuntius. Dimittuntur | |
| centumuiri, eximitur dies me gaudente, qui numquam ita | |
| paratus sum ut non mora laeter. Causa dilationis Nepos | 3.1 |
| praetor, qui legibus quaerit. Proposuerat breue edictum, | |
| admonebat accusatores, admonebat reos exsecuturum se | |
| quae senatus consulto continerentur. Suberat edicto senatus | 4.1 |
| consultum: hoc omnes qui quid negotii haberent iurare prius | |
| quam agerent iubebantur, nihil se ob aduocationem cuiquam | |
| dedisse promisisse cauisse. His enim uerbis ac mille praeterea | |
| et uenire aduocationes et emi uetabantur; peractis tamen | 5 |
| negotiis permittebatur pecuniam dumtaxat decem milium | |
| dare. Hoc facto Nepotis commotus praetor qui centum- | 5.1 |
| uiralibus praesidet, deliberaturus an sequeretur exemplum, | |
| inopinatum nobis otium dedit. Interim tota ciuitate Nepotis | 6.1 |
| edictum carpitur laudatur. Multi: 'Inuenimus, qui curua | |
| corrigeret! Quid? ante hunc praetores non fuerunt? quis | |
| autem hic est, qui emendet publicos mores?' Alii contra: | |
| 'Rectissime fecit; initurus magistratum iura cognouit, senatus | 5 |
| consulta legit, reprimit foedissimas pactiones, rem pulcherri- | |
| mam turpissime uenire non patitur.' Tales ubique sermones, | 7.1 |
| qui tamen alterutram in partem ex euentu praeualebunt. Est | |
| omnino iniquum, sed usu receptum, quod honesta consilia | |
| uel turpia, prout male aut prospere cedunt, ita uel probantur | |
| uel reprehenduntur. Inde plerumque eadem facta modo | 5 |
| diligentiae modo uanitatis, modo libertatis modo furoris | |
| nomen accipiunt. Vale. |