| C. PLINIVS TITINIO CAPITONI SVO S. | |
| Suades ut historiam scribam, et suades non solus: multi | 5.8.1.1 |
| hoc me saepe monuerunt et ego uolo, non quia commode | |
| facturum esse confidam (id enim temere credas nisi expertus), | |
| sed quia mihi pulchrum in primis uidetur non pati occidere, | |
| quibus aeternitas debeatur, aliorumque famam cum sua ex- | 5 |
| tendere. Me autem nihil aeque ac diuturnitatis amor et | 2.1 |
| cupido sollicitat, res homine dignissima, eo praesertim qui | |
| nullius sibi conscius culpae posteritatis memoriam non re- | |
| formidet. Itaque diebus ac noctibus cogito, si 'qua me | 3.1 |
| quoque possim tollere humo'; id enim uoto meo sufficit, illud | |
| supra uotum 'uictorque uirum uolitare per ora'; 'quamquam | |
| o—': sed hoc satis est, quod prope sola historia polliceri | |
| uidetur. Orationi enim et carmini parua gratia, nisi elo- | 4.1 |
| quentia est summa: historia quoquo modo scripta delectat. | |
| Sunt enim homines natura curiosi, et quamlibet nuda rerum | |
| cognitione capiuntur, ut qui sermunculis etiam fabellisque | |
| ducantur. Me uero ad hoc studium impellit domesticum quo- | 5 |
| que exemplum. Auunculus meus idemque per adoptionem | 5.1 |
| pater historias et quidem religiosissime scripsit. Inuenio | |
| autem apud sapientes honestissimum esse maiorum uestigia | |
| sequi, si modo recto itinere praecesserint. Cur ergo cunctor? | |
| Egi magnas et graues causas. Has, etiamsi mihi tenuis ex iis | 6.1 |
| spes, destino retractare, ne tantus ille labor meus, nisi hoc | |
| quod reliquum est studii addidero, mecum pariter intercidat. | |
| Nam si rationem posteritatis habeas, quidquid non est per- | 7.1 |
| actum, pro non incohato est. Dices: 'Potes simul et rescribere | |
| actiones et componere historiam.' Vtinam! sed utrumque | |
| tam magnum est, ut abunde sit alterum efficere. Vnode- | 8.1 |
| uicensimo aetatis anno dicere in foro coepi, et nunc demum | |
| quid praestare debeat orator, adhuc tamen per caliginem | |
| uideo. Quid si huic oneri nouum accesserit? Habet quidem | 9.1 |
| oratio et historia multa communia, sed plura diuersa in his | |
| ipsis, quae communia uidentur. Narrat illa narrat haec, sed | |
| aliter: huic pleraque humilia et sordida et ex medio petita, | |
| illi omnia recondita splendida excelsa conueniunt; hanc | 10.1 |
| saepius ossa musculi nerui, illam tori quidam et quasi iubae | |
| decent; haec uel maxime ui amaritudine instantia, illa tractu | |
| et suauitate atque etiam dulcedine placet; postremo alia | |
| uerba alius sonus alia constructio. Nam plurimum refert, ut | 11.1 |
| Thucydides ait, κτῆμα sit an ἀγώνισμα; quorum alterum | |
| oratio, alterum historia est. His ex causis non adducor ut | |
| duo dissimilia et hoc ipso diuersa, quo maxima, confundam | |
| misceamque, ne tanta quasi colluuione turbatus ibi faciam | 5 |
| quod hic debeo; ideoque interim ueniam, ut ne a meis uerbis | |
| recedam, aduocandi peto. Tu tamen iam nunc cogita quae | 12.1 |
| potissimum tempora adgrediar. Vetera et scripta aliis? Parata | |
| inquisitio, sed onerosa collatio. Intacta et noua? Graues | |
| offensae leuis gratia. Nam praeter id, quod in tantis uitiis | 13.1 |
| hominum plura culpanda sunt quam laudanda, tum si | |
| laudaueris parcus, si culpaueris nimius fuisse dicaris, quamuis | |
| illud plenissime, hoc restrictissime feceris. Sed haec me non | 14.1 |
| retardant; est enim mihi pro fide satis animi: illud peto | |
| praesternas ad quod hortaris, eligasque materiam, ne mihi | |
| iam scribere parato alia rursus cunctationis et morae iusta | |
| ratio nascatur. Vale. | 5 |