| C. PLINIVS CALVISIO RVFO SVO S. | |
| Nec heredem institui nec praecipere posse rem publi- | 5.7.1.1 |
| cam constat; Saturninus autem, qui nos reliquit heredes, | |
| quadrantem rei publicae nostrae, deinde pro quadrante | |
| praeceptionem quadringentorum milium dedit. Hoc si ius | |
| adspicias inritum, si defuncti uoluntatem ratum et firmum | 5 |
| est. Mihi autem defuncti uoluntas (uereor quam in partem | 2.1 |
| iuris consulti quod sum dicturus accipiant) antiquior iure | |
| est, utique in eo quod ad communem patriam uoluit per- | |
| uenire. An cui de meo sestertium sedecies contuli, huic | 3.1 |
| quadringentorum milium paulo amplius tertiam partem ex | |
| aduenticio denegem? Scio te quoque a iudicio meo non | |
| abhorrere, cum eandem rem publicam ut ciuis optimus | |
| diligas. Velim ergo, cum proxime decuriones contrahentur, | 4.1 |
| quid sit iuris indices, parce tamen et modeste; deinde | |
| subiungas nos quadringenta milia offerre, sicut praeceperit | |
| Saturninus. Illius hoc munus, illius liberalitas; nostrum tan- | |
| tum obsequium uocetur. Haec ego scribere publice supersedi, | 5.1 |
| primum quod memineram pro necessitudine amicitiae no- | |
| strae, pro facultate prudentiae tuae et debere te et posse | |
| perinde meis ac tuis partibus fungi; deinde quia uerebar ne | |
| modum, quem tibi in sermone custodire facile est, tenuisse | 5 |
| in epistula non uiderer. Nam sermonem uultus gestus uox | 6.1 |
| ipsa moderatur, epistula omnibus commendationibus desti- | |
| tuta malignitati interpretantium exponitur. Vale. |