| C. PLINIVS DOMITIO APOLLINARI SVO S. | |
| Amaui curam et sollicitudinem tuam, quod cum audisses | 5.6.1.1 |
| me aestate Tuscos meos petiturum, ne facerem suasisti, dum | |
| putas insalubres. Est sane grauis et pestilens ora Tuscorum, | 2.1 |
| quae per litus extenditur; sed hi procul a mari recesserunt, | |
| quin etiam Appennino saluberrimo montium subiacent. | |
| Atque adeo ut omnem pro me metum ponas, accipe tempe- | 3.1 |
| riem caeli regionis situm uillae amoenitatem, quae et tibi | |
| auditu et mihi relatu iucunda erunt. | |
| Caelum est hieme frigidum et gelidum; myrtos oleas | 4.1 |
| quaeque alia adsiduo tepore laetantur, aspernatur ac re- | |
| spuit; laurum tamen patitur atque etiam nitidissimam pro- | |
| fert, interdum sed non saepius quam sub urbe nostra necat. | |
| Aestatis mira clementia: semper aer spiritu aliquo mouetur, | 5.1 |
| frequentius tamen auras quam uentos habet. Hinc senes | 6.1 |
| multi: uideas auos proauosque iam iuuenum, audias fabulas | |
| ueteres sermonesque maiorum, cumque ueneris illo putes alio | |
| te saeculo natum. Regionis forma pulcherrima. Imaginare | 7.1 |
| amphitheatrum aliquod immensum, et quale sola rerum na- | |
| tura possit effingere. Lata et diffusa planities montibus | |
| cingitur, montes summa sui parte procera nemora et antiqua | |
| habent. Frequens ibi et uaria uenatio. Inde caeduae siluae | 8.1 |
| cum ipso monte descendunt. Has inter pingues terrenique | |
| colles (neque enim facile usquam saxum etiam si quaeratur | |
| occurrit) planissimis campis fertilitate non cedunt, opimam- | |
| que messem serius tantum, sed non minus percoquunt. Sub | 9.1 |
| his per latus omne uineae porriguntur, unamque faciem longe | |
| lateque contexunt; quarum a fine imoque quasi margine | |
| arbusta nascuntur. Prata inde campique, campi quos non nisi | 10.1 |
| ingentes boues et fortissima aratra perfringunt: tantis glaebis | |
| tenacissimum solum cum primum prosecatur adsurgit, ut | |
| nono demum sulco perdometur. Prata florida et gemmea | 11.1 |
| trifolium aliasque herbas teneras semper et molles et quasi | |
| nouas alunt. Cuncta enim perennibus riuis nutriuntur; sed | |
| ubi aquae plurimum, palus nulla, quia deuexa terra, quid- | |
| quid liquoris accepit nec absorbuit, effundit in Tiberim. | 5 |
| Medios ille agros secat nauium patiens omnesque fruges | 12.1 |
| deuehit in urbem, hieme dumtaxat et uere; aestate summit- | |
| titur immensique fluminis nomen arenti alueo deserit, | |
| autumno resumit. Magnam capies uoluptatem, si hunc | 13.1 |
| regionis situm ex monte prospexeris. Neque enim terras tibi | |
| sed formam aliquam ad eximiam pulchritudinem pictam | |
| uideberis cernere: ea uarietate, ea descriptione, quocumque | |
| inciderint oculi, reficientur. | 5 |
| Villa in colle imo sita prospicit quasi ex summo: ita | 14.1 |
| leuiter et sensim cliuo fallente consurgit, ut cum ascendere | |
| te non putes, sentias ascendisse. A tergo Appenninum, sed | |
| longius habet; accipit ab hoc auras quamlibet sereno et | |
| placido die, non tamen acres et immodicas, sed spatio ipso | 5 |
| lassas et infractas. Magna sui parte meridiem spectat aesti- | 15.1 |
| uumque solem ab hora sexta, hibernum aliquanto maturius | |
| quasi inuitat, in porticum latam et pro modo longam. Multa | |
| in hac membra, atrium etiam ex more ueterum. Ante por- | 16.1 |
| ticum xystus in plurimas species distinctus concisusque buxo; | |
| demissus inde pronusque puluinus, cui bestiarum effigies | |
| inuicem aduersas buxus inscripsit; acanthus in plano, mollis | |
| et paene dixerim liquidus. Ambit hunc ambulatio pressis | 17.1 |
| uarieque tonsis uiridibus inclusa; ab his gestatio in modum | |
| circi, quae buxum multiformem humilesque et retentas | |
| manu arbusculas circumit. Omnia maceria muniuntur: hanc | |
| gradata buxus operit et subtrahit. Pratum inde non minus | 18.1 |
| natura quam superiora illa arte uisendum; campi deinde porro | |
| multaque alia prata et arbusta. A capite porticus triclinium | 19.1 |
| excurrit; ualuis xystum desinentem et protinus pratum | |
| multumque ruris uidet, fenestris hac latus xysti et quod pro- | |
| silit uillae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque pro- | |
| spectat. Contra mediam fere porticum diaeta paulum recedit, | 20.1 |
| cingit areolam, quae quattuor platanis inumbratur. Inter has | |
| marmoreo labro aqua exundat circumiectasque platanos et | |
| subiecta platanis leni aspergine fouet. Est in hac diaeta dormi- | 21.1 |
| torium cubiculum quod diem clamorem sonum excludit, | |
| iunctaque ei cotidiana amicorumque cenatio: areolam illam, | |
| porticus alam eademque omnia quae porticus adspicit. Est | 22.1 |
| et aliud cubiculum a proxima platano uiride et umbrosum, | |
| marmore excultum podio tenus, nec cedit gratiae marmoris | |
| ramos insidentesque ramis aues imitata pictura. Fonticulus | 23.1 |
| in hoc, in fonte crater; circa sipunculi plures miscent iucun- | |
| dissimum murmur. In cornu porticus amplissimum cubicu- | |
| lum triclinio occurrit; aliis fenestris xystum, aliis despicit | |
| pratum, sed ante piscinam, quae fenestris seruit ac subiacet, | 5 |
| strepitu uisuque iucunda; nam ex edito desiliens aqua suscepta | 24.1 |
| marmore albescit. Idem cubiculum hieme tepidissimum, | |
| quia plurimo sole perfunditur. Cohaeret hypocauston et, si | 25.1 |
| dies nubilus, immisso uapore solis uicem supplet. Inde | |
| apodyterium balinei laxum et hilare excipit cella frigidaria, | |
| in qua baptisterium amplum atque opacum. Si natare latius | |
| aut tepidius uelis, in area piscina est, in proximo puteus, ex | 5 |
| quo possis rursus adstringi, si paeniteat teporis. Frigidariae | 26.1 |
| cellae conectitur media, cui sol benignissime praesto est; cal- | |
| dariae magis, prominet enim. In hac tres descensiones, duae | |
| in sole, tertia a sole longius, a luce non longius. Apodyterio | 27.1 |
| superpositum est sphaeristerium, quod plura genera exercita- | |
| tionis pluresque circulos capit. Non procul a balineo scalae, | |
| quae in cryptoporticum ferunt prius ad diaetas tres. Harum | |
| alia areolae illi, in qua platani quattuor, alia prato, alia uineis | 5 |
| imminet diuersasque caeli partes ut prospectus habet. In | 28.1 |
| summa cryptoporticu cubiculum ex ipsa cryptoporticu | |
| excisum, quod hippodromum uineas montes intuetur. Iungi- | |
| tur cubiculum obuium soli, maxime hiberno. Hinc oritur | |
| diaeta, quae uillae hippodromum adnectit. Haec facies, hic | 5 |
| usus a fronte. | |
| A latere aestiua cryptoporticus in edito posita, quae non | 29.1 |
| adspicere uineas sed tangere uidetur. In media triclinium | |
| saluberrimum adflatum ex Appenninis uallibus recipit; post | |
| latissimis fenestris uineas, ualuis aeque uineas sed per crypto- | |
| porticum quasi admittit. A latere triclinii quod fenestris | 30.1 |
| caret, scalae conuiuio utilia secretiore ambitu suggerunt. In | |
| fine cubiculum, cui non minus iucundum prospectum | |
| cryptoporticus ipsa quam uineae praebent. Subest crypto- | |
| porticus subterraneae similis; aestate incluso frigore riget | 5 |
| contentaque aere suo nec desiderat auras nec admittit. Post | 31.1 |
| utramque cryptoporticum, unde triclinium desinit, incipit | |
| porticus ante medium diem hiberna, inclinato die aestiua. | |
| Hac adeuntur diaetae duae, quarum in altera cubicula | |
| quattuor, altera tria ut circumit sol aut sole utuntur aut | 5 |
| umbra. | |
| Hanc dispositionem amoenitatemque tectorum longe | 32.1 |
| longeque praecedit hippodromus. Medius patescit statimque | |
| intrantium oculis totus offertur, platanis circumitur; illae | |
| hedera uestiuntur utque summae suis ita imae alienis frondi- | |
| bus uirent. Hedera truncum et ramos pererrat uicinasque | 5 |
| platanos transitu suo copulat. Has buxus interiacet; exteriores | |
| buxos circumuenit laurus, umbraeque platanorum suam con- | |
| fert. Rectus hic hippodromi limes in extrema parte hemi- | 33.1 |
| cyclio frangitur mutatque faciem: cupressis ambitur et | |
| tegitur, densiore umbra opacior nigriorque; interioribus | |
| circulis (sunt enim plures) purissimum diem recipit. Inde | 34.1 |
| etiam rosas effert, umbrarumque frigus non ingrato sole | |
| distinguit. Finito uario illo multiplicique curuamine recto | |
| limiti redditur nec huic uni, nam uiae plures intercedentibus | |
| buxis diuiduntur. Alibi pratulum, alibi ipsa buxus interuenit | 35.1 |
| in formas mille descripta, litteras interdum, quae modo | |
| nomen domini dicunt modo artificis: alternis metulae sur- | |
| gunt, alternis inserta sunt poma, et in opere urbanissimo | |
| subita uelut inlati ruris imitatio. Medium spatium breuiori- | 5 |
| bus utrimque platanis adornatur. Post has acanthus hinc | 36.1 |
| inde lubricus et flexuosus, deinde plures figurae pluraque | |
| nomina. In capite stibadium candido marmore uite prote- | |
| gitur; uitem quattuor columellae Carystiae subeunt. Ex | |
| stibadio aqua uelut expressa cubantium pondere sipunculis | 5 |
| effluit, cauato lapide suscipitur, gracili marmore continetur | |
| atque ita occulte temperatur, ut impleat nec redundet. | |
| Gustatorium grauiorque cena margini imponitur, leuior | 37.1 |
| naucularum et auium figuris innatans circumit. Contra fons | |
| egerit aquam et recipit; nam expulsa in altum in se cadit | |
| iunctisque hiatibus et absorbetur et tollitur. E regione sti- | |
| badii aduersum cubiculum tantum stibadio reddit ornatus, | 5 |
| quantum accipit ab illo. Marmore splendet, ualuis in uiridia | 38.1 |
| prominet et exit, alia uiridia superioribus inferioribusque | |
| fenestris suspicit despicitque. Mox zothecula refugit quasi in | |
| cubiculum idem atque aliud. Lectus hic et undique fene- | |
| strae, et tamen lumen obscurum umbra premente. Nam | 39.1 |
| laetissima uitis per omne tectum in culmen nititur et ascendit. | |
| Non secus ibi quam in nemore iaceas, imbrem tantum tam- | |
| quam in nemore non sentias. Hic quoque fons nascitur | 40.1 |
| simulque subducitur. Sunt locis pluribus disposita sedilia e | |
| marmore, quae ambulatione fessos ut cubiculum ipsum | |
| iuuant. Fonticuli sedilibus adiacent; per totum hippodro- | |
| mum inducti strepunt riui, et qua manus duxit sequuntur: | 5 |
| his nunc illa uiridia, nunc haec, interdum simul omnia | |
| lauantur. | |
| Vitassem iam dudum ne uiderer argutior, nisi proposuis- | 41.1 |
| sem omnes angulos tecum epistula circumire. Neque enim | |
| uerebar ne laboriosum esset legenti tibi, quod uisenti non | |
| fuisset, praesertim cum interquiescere, si liberet, depositaque | |
| epistula quasi residere saepius posses. Praeterea indulsi amori | 5 |
| meo; amo enim, quae maxima ex parte ipse incohaui aut | |
| incohata percolui. In summa (cur enim non aperiam tibi uel | 42.1 |
| iudicium meum uel errorem?) primum ego officium scriptoris | |
| existimo, titulum suum legat atque identidem interroget se | |
| quid coeperit scribere, sciatque si materiae immoratur non | |
| esse longum, longissimum si aliquid accersit atque attrahit. | 5 |
| Vides quot uersibus Homerus, quot Vergilius arma hic | 43.1 |
| Aeneae Achillis ille describat; breuis tamen uterque est quia | |
| facit quod instituit. Vides ut Aratus minutissima etiam sidera | |
| consectetur et colligat; modum tamen seruat. Non enim | |
| excursus hic eius, sed opus ipsum est. Similiter nos ut 'parua | 44.1 |
| magnis', cum totam uillam oculis tuis subicere conamur, si | |
| nihil inductum et quasi deuium loquimur, non epistula quae | |
| describit sed uilla quae describitur magna est. | |
| Verum illuc unde coepi, ne secundum legem meam iure | 5 |
| reprendar, si longior fuero in hoc in quod excessi. Habes | 45.1 |
| causas cur ego Tuscos meos Tusculanis Tiburtinis Prae- | |
| nestinisque praeponam. Nam super illa quae rettuli, altius ibi | |
| otium et pinguius eoque securius: nulla necessitas togae, | |
| nemo accersitor ex proximo, placida omnia et quiescentia, | 5 |
| quod ipsum salubritati regionis ut purius caelum, ut aer | |
| liquidior accedit. Ibi animo, ibi corpore maxime ualeo. Nam | 46.1 |
| studiis animum, uenatu corpus exerceo. Mei quoque nus- | |
| quam salubrius degunt; usque adhuc certe neminem ex iis | |
| quos eduxeram mecum, (uenia sit dicto) ibi amisi. Di modo | |
| in posterum hoc mihi gaudium, hanc gloriam loco seruent! | 5 |
| Vale. |