| C. PLINIVS NOVIO MAXIMO SVO S. | |
| Nuntiatum mihi C. Fannium decessisse; qui nuntius me | 5.5.1.1 |
| graui dolore confudit, primum quod amaui hominem ele- | |
| gantem disertum, deinde quod iudicio eius uti solebam. Erat | |
| enim acutus natura, usu exercitatus, ueritate promptissimus. | |
| Angit me super ista casus ipsius: decessit ueteri testamento, | 2.1 |
| omisit quos maxime diligebat, prosecutus est quibus offensior | |
| erat. Sed hoc utcumque tolerabile; grauius illud, quod pul- | |
| cherrimum opus imperfectum reliquit. Quamuis enim agen- | 3.1 |
| dis causis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum | |
| aut relegatorum a Nerone et iam tres libros absoluerat sub- | |
| tiles et diligentes et Latinos atque inter sermonem histori- | |
| amque medios, ac tanto magis reliquos perficere cupiebat, | 5 |
| quanto frequentius hi lectitabantur. Mihi autem uidetur | 4.1 |
| acerba semper et immatura mors eorum, qui immortale ali- | |
| quid parant. Nam qui uoluptatibus dediti quasi in diem | |
| uiuunt, uiuendi causas cotidie finiunt; qui uero posteros | |
| cogitant, et memoriam sui operibus extendunt, his nulla | 5 |
| mors non repentina est, ut quae semper incohatum aliquid | |
| abrumpat. Gaius quidem Fannius, quod accidit, multo ante | 5.1 |
| praesensit. Visus est sibi per nocturnam quietem iacere in | |
| lectulo suo compositus in habitum studentis, habere ante se | |
| scrinium (ita solebat); mox imaginatus est uenisse Neronem, | |
| in toro resedisse, prompsisse primum librum quem de | 5 |
| sceleribus eius ediderat, eumque ad extremum reuoluisse; | |
| idem in secundo ac tertio fecisse, tunc abisse. Expauit et sic | 6.1 |
| interpretatus est, tamquam idem sibi futurus esset scribendi | |
| finis, qui fuisset illi legendi: et fuit idem. Quod me recor- | 7.1 |
| dantem miseratio subit, quantum uigiliarum quantum laboris | |
| exhauserit frustra. Occursant animo mea mortalitas mea | |
| scripta. Nec dubito te quoque eadem cogitatione terreri, pro | |
| istis quae inter manus habes. Proinde, dum suppetit uita, | 8.1 |
| enitamur ut mors quam paucissima quae abolere possit | |
| inueniat. Vale. |