| C. PLINIVS IVLIO VALERIANO SVO S. | |
| Res parua, sed initium non paruae. Vir praetorius Sollers | 5.4.1.1 |
| a senatu petît, ut sibi instituere nundinas in agris suis per- | |
| mitteretur. Contra dixerunt legati Vicetinorum; adfuit Tu- | |
| scilius Nominatus. Dilata causa est. Alio senatu Vicetini sine | 2.1 |
| aduocato intrauerunt, dixerunt se deceptos, lapsine uerbo, | |
| an quia ita sentiebant. Interrogati a Nepote praetore, quem | |
| docuissent, responderunt quem prius. Interrogati an tunc | |
| gratis adfuisset, responderunt sex milibus nummum; an | 5 |
| rursus aliquid dedissent, dixerunt mille denarios. Nepos | |
| postulauit ut Nominatus induceretur. Hactenus illo die. Sed | 3.1 |
| quantum auguror longius res procedet. Nam pleraque tacta | |
| tantum et omnino commota latissime serpunt. Erexi aures | |
| tuas. Quam diu nunc oportet, quam blande roges, ut reliqua | 4.1 |
| cognoscas! si tamen non ante ob haec ipsa ueneris Romam, | |
| spectatorque malueris esse quam lector. Vale. |