| C. PLINIVS TITIO ARISTONI SVO S. | |
| Cum plurima officia tua mihi grata et iucunda sunt, tum | 5.3.1.1 |
| uel maxime quod me celandum non putasti, fuisse apud te | |
| de uersiculis meis multum copiosumque sermonem, eumque | |
| diuersitate iudiciorum longius processisse, exstitisse etiam | |
| quosdam, qui scripta quidem ipsa non improbarent, me | 5 |
| tamen amice simpliciterque reprehenderent, quod haec | |
| scriberem recitaremque. Quibus ego, ut augeam meam cul- | 2.1 |
| pam, ita respondeo: facio non numquam uersiculos seueros | |
| parum, facio; nam et comoedias audio et specto mimos et | |
| lyricos lego et Sotadicos intellego; aliquando praeterea rideo | |
| iocor ludo, utque omnia innoxiae remissionis genera breuiter | 5 |
| amplectar, homo sum. Nec uero moleste fero hanc esse | 3.1 |
| de moribus meis existimationem, ut qui nesciunt talia | |
| doctissimos grauissimos sanctissimos homines scriptitasse, me | |
| scribere mirentur. Ab illis autem quibus notum est, quos | 4.1 |
| quantosque auctores sequar, facile impetrari posse confido, | |
| ut errare me sed cum illis sinant, quorum non seria modo | |
| uerum etiam lusus exprimere laudabile est. An ego uerear | 5.1 |
| (neminem uiuentium, ne quam in speciem adulationis inci- | |
| dam, nominabo), sed ego uerear ne me non satis deceat, quod | |
| decuit M. Tullium, C. Caluum, Asinium Pollionem, M. | |
| Messalam, Q. Hortensium, M. Brutum, L. Sullam, Q. Catu- | 5 |
| lum, Q. Scaeuolam, Seruium Sulpicium, Varronem, Tor- | |
| quatum, immo Torquatos, C. Memmium, Lentulum | |
| Gaetulicum, Annaeum Senecam et proxime Verginium | |
| Rufum et, si non sufficiunt exempla priuata, diuum Iulium, | |
| diuum Augustum, diuum Neruam, Tiberium Caesarem? | 10 |
| Neronem enim transeo, quamuis sciam non corrumpi in | 6.1 |
| deterius quae aliquando etiam a malis, sed honesta manere | |
| quae saepius a bonis fiunt. Inter quos uel praecipue nu- | |
| merandus est P. Vergilius, Cornelius Nepos et prius Accius | |
| Enniusque. Non quidem hi senatores, sed sanctitas morum | 5 |
| non distat ordinibus. Recito tamen, quod illi an fecerint | 7.1 |
| nescio. Etiam: sed illi iudicio suo poterant esse contenti, mihi | |
| modestior constantia est quam ut satis absolutum putem, | |
| quod a me probetur. Itaque has recitandi causas sequor, | 8.1 |
| primum quod ipse qui recitat aliquanto acrius scriptis suis | |
| auditorum reuerentia intendit; deinde quod de quibus | |
| dubitat, quasi ex consilii sententia statuit. Multa etiam a | 9.1 |
| multis admonetur, et si non admoneatur, quid quisque | |
| sentiat perspicit ex uultu oculis nutu manu murmure | |
| silentio; quae satis apertis notis iudicium ab humanitate dis- | |
| cernunt. Atque adeo si cui forte eorum qui interfuerunt | 10.1 |
| curae fuerit eadem illa legere, intelleget me quaedam aut | |
| commutasse aut praeterisse, fortasse etiam ex suo iudicio, | |
| quamuis ipse nihil dixerit mihi. Atque haec ita disputo quasi | 11.1 |
| populum in auditorium, non in cubiculum amicos aduocarim, | |
| quos plures habere multis gloriosum, reprehensioni nemini | |
| fuit. Vale. |