| C. PLINIVS CALPVRNIO FLACCO SVO S. | |
| Accepi pulcherrimos turdos, cum quibus parem calculum | 5.2.1.1 |
| ponere nec urbis copiis ex Laurentino nec maris tam turbi- | |
| dis tempestatibus possum. Recipies ergo epistulas steriles et | 2.1 |
| simpliciter ingratas, ac ne illam quidem sollertiam Diomedis | |
| in permutando munere imitantes. Sed, quae facilitas tua, hoc | |
| magis dabis ueniam, quod se non mereri fatentur. Vale. |