| LIBER QVINTVS | |
| C. PLINIVS ANNIO SEVERO SVO S. | |
| Legatum mihi obuenit modicum sed amplissimo gratius. | 5.1.1.1 |
| Cur amplissimo gratius? Pomponia Galla exheredato filio | |
| Asudio Curiano heredem reliquerat me, dederat coheredes | |
| Sertorium Seuerum praetorium uirum aliosque splendidos | |
| equites Romanos. Curianus orabat, ut sibi donarem portio- | 2.1 |
| nem meam seque praeiudicio iuuarem; eandem tacita | |
| conuentione saluam mihi pollicebatur. Respondebam non | 3.1 |
| conuenire moribus meis aliud palam aliud agere secreto; | |
| praeterea non esse satis honestum donare et locupleti et orbo; | |
| in summa non profuturum ei si donassem, profuturum si | |
| cessissem, esse autem me paratum cedere si inique exhere- | 5 |
| datum mihi liqueret. Ad hoc ille: 'Rogo cognoscas.' Cunctatus | 4.1 |
| paulum 'Faciam' inquam; 'neque enim uideo cur ipse me | |
| minorem putem, quam tibi uideor. Sed iam nunc memento | |
| non defuturam mihi constantiam, si ita fides duxerit, | |
| secundum matrem tuam pronuntiandi.' 'Vt uoles' ait; 'uoles | 5.1 |
| enim quod aequissimum.' Adhibui in consilium duos quos | |
| tunc ciuitas nostra spectatissimos habuit, Corellium et Fron- | |
| tinum. His circumdatus in cubiculo meo sedi. Dixit Curianus | 6.1 |
| quae pro se putabat. Respondi paucis ego (neque enim aderat | |
| alius, qui defunctae pudorem tueretur), deinde secessi, et ex | |
| consilii sententia 'Videtur' inquam, 'Curiane, mater tua | |
| iustas habuisse causas irascendi tibi.' | 5 |
| Post hoc ille cum ceteris subscripsit centumuirale iudicium, | |
| non subscripsit mecum. Adpetebat iudicii dies; coheredes | 7.1 |
| mei componere et transigere cupiebant non diffidentia causae, | |
| sed metu temporum. Verebantur quod uidebant multis | |
| accidisse, ne ex centumuirali iudicio capitis rei exirent. Et | 8.1 |
| erant quidam in illis, quibus obici et Gratillae amicitia et | |
| Rustici posset. Rogant me ut cum Curiano loquar. Conueni- | 9.1 |
| mus in aedem Concordiae. Ibi ego 'Si mater' inquam 'te ex | |
| parte quarta scripsisset heredem, num queri posses? Quid si | |
| heredem quidem instituisset ex asse, sed legatis ita exhausisset | |
| ut non amplius apud te quam quarta remaneret? Igitur | 5 |
| sufficere tibi debet, si exheredatus a matre quartam partem | |
| ab heredibus eius accipias, quam tamen ego augebo. Scis te | 10.1 |
| non subscripsisse mecum, et iam biennium transisse omniaque | |
| me usu cepisse. Sed ut te coheredes mei tractabiliorem ex- | |
| periantur, utque tibi nihil abstulerit reuerentia mei, offero | |
| pro mea parte tantundem.' Tuli fructum non conscientiae | 5 |
| modo uerum etiam famae. Ille ergo Curianus legatum mihi | 11.1 |
| reliquit et factum meum, nisi forte blandior mihi anti- | |
| quum, notabili honore signauit. | |
| Haec tibi scripsi, quia de omnibus quae me uel dele- | 12.1 |
| ctant uel angunt, non aliter tecum quam mecum loqui soleo; | |
| deinde quod durum existimabam, te amantissimum mei | |
| fraudare uoluptate quam ipse capiebam. Neque enim sum | 13.1 |
| tam sapiens ut nihil mea intersit, an iis quae honeste fecisse | |
| me credo, testificatio quaedam et quasi praemium accedat. | |
| Vale. |