| C. PLINIVS LICINIO SVRAE SVO S. | |
| Attuli tibi ex patria mea pro munusculo quaestionem | 4.30.1.1 |
| altissima ista eruditione dignissimam. Fons oritur in monte, | 2.1 |
| per saxa decurrit, excipitur cenatiuncula manu facta; ibi | |
| paulum retentus in Larium lacum decidit. Huius mira natura: | |
| ter in die statis auctibus ac diminutionibus crescit decrescit- | |
| que. Cernitur id palam et cum summa uoluptate deprenditur. | 3.1 |
| Iuxta recumbis et uesceris, atque etiam ex ipso fonte (nam | |
| est frigidissimus) potas; interim ille certis dimensisque | |
| momentis uel subtrahitur uel adsurgit. Anulum seu quid | 4.1 |
| aliud ponis in sicco, adluitur sensim ac nouissime operitur, | |
| detegitur rursus paulatimque deseritur. Si diutius obserues, | |
| utrumque iterum ac tertio uideas. Spiritusne aliquis occultior | 5.1 |
| os fontis et fauces modo laxat modo includit, prout inlatus | |
| occurrit aut decessit expulsus? quod in ampullis ceterisque | 6.1 |
| generis eiusdem uidemus accidere, quibus non hians nec | |
| statim patens exitus. Nam illa quoque, quamquam prona | |
| atque uergentia, per quasdam obluctantis animae moras | |
| crebris quasi singultibus sistunt quod effundunt. An, quae | 7.1 |
| oceano natura, fonti quoque, quaque ille ratione aut impel- | |
| litur aut resorbetur, hac modicus hic umor uicibus alternis | |
| supprimitur egeritur? An ut flumina, quae in mare de- | 8.1 |
| feruntur, aduersantibus uentis obuioque aestu retorquentur, | |
| ita est aliquid quod huius fontis excursum repercutiat? An | 9.1 |
| latentibus uenis certa mensura, quae dum colligit quod ex- | |
| hauserat, minor riuus et pigrior; cum collegit, agilior | |
| maiorque profertur? An nescio quod libramentum abditum | 10.1 |
| et caecum, quod cum exinanitum est, suscitat et elicit fon- | |
| tem; cum repletum, moratur et strangulat? Scrutare tu | 11.1 |
| causas (potes enim), quae tantum miraculum efficiunt: mihi | |
| abunde est, si satis expressi quod efficitur. Vale. |