| C. PLINIVS ROMATIO FIRMO SVO S. | |
| Heia tu! cum proxime res agentur, quoquo modo ad | 4.29.1.1 |
| iudicandum ueni: nihil est quod in dextram aurem fiducia | |
| mei dormias. Non impune cessatur. Ecce Licinius Nepos | 2.1 |
| praetor! Acer et fortis et praetor, multam dixit etiam sena- | |
| tori. Egit ille in senatu causam suam, egit autem sic ut de- | |
| precaretur. Remissa est multa, sed timuit, sed rogauit, sed | |
| opus uenia fuit. Dices: 'Non omnes praetores tam seueri.' | 3.1 |
| Falleris; nam uel instituere uel reducere eiusmodi exemplum | |
| non nisi seueri, institutum reductumue exercere etiam | |
| lenissimi possunt. Vale. |