| C. PLINIVS VIBIO SEVERO SVO S. | |
| Herennius Seuerus uir doctissimus magni aestimat in | 4.28.1.1 |
| bibliotheca sua ponere imagines municipum tuorum Corneli | |
| Nepotis et Titi Cati petitque, si sunt istic, ut esse credibile | |
| est, exscribendas pingendasque delegem. Quam curam tibi | 2.1 |
| potissimum iniungo, primum quia desideriis meis amicissime | |
| obsequeris, deinde quia tibi studiorum summa reuerentia, | |
| summus amor studiosorum, postremo quod patriam tuam | |
| omnesque, qui nomen eius auxerunt, ut patriam ipsam | 5 |
| ueneraris et diligis. Peto autem, ut pictorem quam diligentis- | 3.1 |
| simum adsumas. Nam cum est arduum similitudinem effin- | |
| gere ex uero, tum longe difficillima est imitationis imitatio; | |
| a qua rogo ut artificem quem elegeris ne in melius quidem | |
| sinas aberrare. Vale. | 5 |