| C. PLINIVS POMPEIO FALCONI SVO S. | |
| Tertius dies est quod audiui recitantem Sentium Auguri- | 4.27.1.1 |
| num cum summa mea uoluptate, immo etiam admiratione. | |
| Poematia adpellat. Multa tenuiter multa sublimiter, multa | |
| uenuste multa tenere, multa dulciter multa cum bile. Aliquot | 2.1 |
| annis puto nihil generis eiusdem absolutius scriptum, nisi | |
| forte me fallit aut amor eius aut quod ipsum me laudibus | |
| uexit. Nam lemma sibi sumpsit, quod ego interdum uersibus | 3.1 |
| ludo. Atque adeo iudicii mei te iudicem faciam, si mihi ex | |
| hoc ipso lemmate secundus uersus occurrerit; nam ceteros | |
| teneo et iam explicui. | |
| Canto carmina uersibus minutis, | 4.1 |
| his olim quibus et meus Catullus | |
| et Caluus ueteresque. Sed quid ad me? | |
| Vnus Plinius est mihi priores: | |
| mauolt uersiculos foro relicto | 5 |
| et quaerit quod amet, putatque amari. | |
| Ille o Plinius, ille quot Catones! | |
| I nunc, quisquis amas, amare noli. | |
| Vides quam acuta omnia quam apta quam expressa. Ad hunc | 5.1 |
| gustum totum librum repromitto, quem tibi ut primum | |
| publicauerit exhibebo. Interim ama iuuenem et temporibus | |
| nostris gratulare pro ingenio tali, quod ille moribus adornat. | |
| Viuit cum Spurinna, uiuit cum Antonino, quorum alteri ad- | 5 |
| finis, utrique contubernalis est. Possis ex hoc facere conie- | 6.1 |
| cturam, quam sit emendatus adulescens, qui a grauissimis | |
| senibus sic amatur. Est enim illud uerissimum: | |
| γινώσκων ὅτι | |
| τοιοῦτός ἐστιν, οἷσπερ ἥδεται συνών. | 5 |
| Vale. |