| C. PLINIVS <IVLIO> VALERIANO SVO S. | |
| Et tu rogas et ego promisi si rogasses, scripturum me tibi | 5.13.1.1 |
| quem habuisset euentum postulatio Nepotis circa Tuscilium | |
| Nominatum. Inductus est Nominatus; egit ipse pro se nullo | |
| accusante. Nam legati Vicetinorum non modo non pres- | |
| serunt eum uerum etiam subleuauerunt. Summa defensionis, | 2.1 |
| non fidem sibi in aduocatione sed constantiam defuisse; | |
| descendisse ut acturum, atque etiam in curia uisum, deinde | |
| sermonibus amicorum perterritum recessisse; monitum enim | |
| ne desiderio senatoris, non iam quasi de nundinis sed quasi | 5 |
| de gratia fama dignitate certantis, tam pertinaciter praesertim | |
| in senatu repugnaret, alioqui maiorem inuidiam quam | |
| proxime passurus. Erat sane prius, a paucis tamen, acclama- | 3.1 |
| tum exeunti. Subiunxit preces multumque lacrimarum; quin | |
| etiam tota actione homo in dicendo exercitatus operam dedit, | |
| ut deprecari magis (id enim et fauorabilius et tutius) quam | |
| defendi uideretur. Absolutus est sententia designati consulis | 4.1 |
| Afrani Dextri, cuius haec summa: melius quidem Nomi- | |
| natum fuisse facturum, si causam Vicetinorum eodem animo | |
| quo susceperat pertulisset; quia tamen in hoc genus culpae | |
| non fraude incidisset, nihilque dignum animaduersione ad- | 5 |
| misisse conuinceretur, liberandum, ita ut Vicetinis quod | |
| acceperat redderet. Adsenserunt omnes praeter Fabium | 5.1 |
| Aprum. Is interdicendum ei aduocationibus in quinquen- | |
| nium censuit, et quamuis neminem auctoritate traxisset, | |
| constanter in sententia mansit; quin etiam Dextrum, qui | |
| primus diuersum censuerat, prolata lege de senatu habendo | 5 |
| iurare coegit e re publica esse quod censuisset. Cui quamquam | 6.1 |
| legitimae postulationi a quibusdam reclamatum est; expro- | |
| brare enim censenti ambitionem uidebatur. Sed prius quam | |
| sententiae dicerentur, Nigrinus tribunus plebis recitauit libel- | |
| lum disertum et grauem, quo questus est uenire aduocationes, | 5 |
| uenire etiam praeuaricationes, in lites coiri, et gloriae loco | |
| poni ex spoliis ciuium magnos et statos reditus. Recitauit | 7.1 |
| capita legum, admonuit senatus consultorum, in fine dixit | |
| petendum ab optimo principe, ut quia leges, quia senatus | |
| consulta contemnerentur, ipse tantis uitiis mederetur. Pauci | 8.1 |
| dies, et liber principis seuerus et tamen moderatus: leges | |
| ipsum; est in publicis actis. Quam me iuuat, quod in causis | |
| agendis non modo pactione dono munere uerum etiam xeniis | |
| semper abstinui! Oportet quidem, quae sunt inhonesta, non | 9.1 |
| quasi inlicita sed quasi pudenda uitare; iucundum tamen si | |
| prohiberi publice uideas, quod numquam tibi ipse permiseris. | |
| Erit fortasse, immo non dubie, huius propositi mei et minor | 10.1 |
| laus et obscurior fama, cum omnes ex necessitate facient quod | |
| ego sponte faciebam. Interim fruor uoluptate, cum alii | |
| diuinum me, alii meis rapinis meae auaritiae occursum per | |
| ludum ac iocum dictitant. Vale. | 5 |