| C. PLINIVS PONTIO ALLIFANO SVO S. | |
| Secesseram in municipium, cum mihi nuntiatum est | 5.14.1.1 |
| Cornutum Tertullum accepisse Aemiliae uiae curam. Ex- | 2.1 |
| primere non possum, quanto sim gaudio adfectus, et ipsius | |
| et meo nomine: ipsius quod, sit licet (sicut est) ab omni | |
| ambitione longe remotus, debet tamen ei iucundus honor | |
| esse ultro datus, meo quod aliquanto magis me delectat | 5 |
| mandatum mihi officium, postquam par Cornuto datum | |
| uideo. Neque enim augeri dignitate quam aequari bonis | 3.1 |
| gratius. Cornuto autem quid melius, quid sanctius, quid in | |
| omni genere laudis ad exemplar antiquitatis expressius? quod | |
| mihi cognitum est non fama, qua alioqui optima et meritis- | |
| sima fruitur, sed longis magnisque experimentis. Vna diligimus, | 4.1 |
| una dileximus omnes fere quos aetas nostra in utroque | |
| sexu aemulandos tulit; quae societas amicitiarum artissima | |
| nos familiaritate coniunxit. Accessit uinculum necessitudinis | 5.1 |
| publicae; idem enim mihi, ut scis, collega quasi uoto petitus | |
| in praefectura aerarii fuit, fuit et in consulatu. Tum ego qui | |
| uir et quantus esset altissime inspexi, cum sequerer ut | |
| magistrum, ut parentem uererer, quod non tam aetatis | 5 |
| maturitate quam uitae merebatur. His ex causis ut illi sic | 6.1 |
| mihi gratulor, nec priuatim magis quam publice, quod | |
| tandem homines non ad pericula ut prius uerum ad honores | |
| uirtute perueniunt. | |
| In infinitum epistulam extendam, si gaudio meo indulgeam. | 7.1 |
| Praeuertor ad ea, quae me agentem hic nuntius deprehendit. | |
| Eram cum prosocero meo, eram cum amita uxoris, eram cum | 8.1 |
| amicis diu desideratis, circumibam agellos, audiebam multum | |
| rusticarum querellarum, rationes legebam inuitus et cursim | |
| (aliis enim chartis, aliis sum litteris initiatus), coeperam etiam | |
| itineri me praeparare. Nam includor angustiis commeatus, | 9.1 |
| eoque ipso, quod delegatum Cornuto audio officium, mei ad- | |
| moneor. Cupio te quoque sub idem tempus Campania tua | |
| remittat, ne quis cum in urbem rediero, contubernio nostro | |
| dies pereat. Vale. | 5 |