C. PLINIVS AEFVLANO MARCELLINO SVO S.
  Tristissimus haec tibi scribo, Fundani nostri filia minore 5.16.1.1
defuncta. Qua puella nihil umquam festiuius amabilius, nec
modo longiore uita sed prope immortalitate dignius uidi.
Nondum annos xiiii impleuerat, et iam illi anilis prudentia, 2.1
matronalis grauitas erat et tamen suauitas puellaris cum
uirginali uerecundia. Vt illa patris ceruicibus inhaerebat! ut 3.1
nos amicos paternos et amanter et modeste complectebatur!
ut nutrices, ut paedagogos, ut praeceptores pro suo quemque
officio diligebat! quam studiose, quam intellegenter lectita-
bat! ut parce custoditeque ludebat! Qua illa temperantia, 5
qua patientia, qua etiam constantia nouissimam ualetudinem
tulit! Medicis obsequebatur, sororem patrem adhortabatur 4.1
ipsamque se destitutam corporis uiribus uigore animi sustine-
bat. Durauit hic illi usque ad extremum, nec aut spatio 5.1
ualetudinis aut metu mortis infractus est, quo plures graui-
oresque nobis causas relinqueret et desiderii et doloris. O 6.1
triste plane acerbumque funus! o morte ipsa mortis tempus
indignius! iam destinata erat egregio iuueni, iam electus
nuptiarum dies, iam nos uocati. Quod gaudium quo maerore
mutatum est! Non possum exprimere uerbis quantum animo 7.1
uulnus acceperim, cum audiui Fundanum ipsum, ut multa
luctuosa dolor inuenit, praecipientem, quod in uestes mar-
garita gemmas fuerat erogaturus, hoc in tus et unguenta et
odores impenderetur. Est quidem ille eruditus et sapiens, ut 8.1
qui se ab ineunte aetate altioribus studiis artibusque dedi-
derit; sed nunc omnia, quae audiit saepe quae dixit, asper-
natur expulsisque uirtutibus aliis pietatis est totus. Ignosces, 9.1
laudabis etiam, si cogitaueris quid amiserit. Amisit enim
filiam, quae non minus mores eius quam os uultumque
referebat, totumque patrem mira similitudine exscripserat.
Proinde si quas ad eum de dolore tam iusto litteras mittes, 10.1
memento adhibere solacium non quasi castigatorium et
nimis forte, sed molle et humanum. Quod ut facilius admittat,
multum faciet medii temporis spatium. Vt enim crudum 11.1
adhuc uulnus medentium manus reformidat, deinde patitur
atque ultro requirit, sic recens animi dolor consolationes
reicit ac refugit, mox desiderat et clementer admotis ad-
quiescit. Vale. 5