| C. PLINIVS VESTRICIO SPVRINNAE SVO S. | |
| Scio quanto opere bonis artibus faueas, quantum gaudium | 5.17.1.1 |
| capias, si nobiles iuuenes dignum aliquid maioribus suis | |
| faciant. Quo festinantius nuntio tibi fuisse me hodie in | |
| auditorio Calpurni Pisonis. Recitabat καταστερισμῶν eru- | 2.1 |
| ditam sane luculentamque materiam. Scripta elegis erat | |
| fluentibus et teneris et enodibus, sublimibus etiam, ut | |
| poposcit locus. Apte enim et uarie nunc attollebatur, nunc | |
| residebat; excelsa depressis, exilia plenis, seueris iucunda | 5 |
| mutabat, omnia ingenio pari. Commendabat haec uoce | 3.1 |
| suauissima, uocem uerecundia: multum sanguinis, multum | |
| sollicitudinis in ore, magna ornamenta recitantis. Etenim | |
| nescio quo pacto magis in studiis homines timor quam fiducia | |
| decet. Ne plura (quamquam libet plura, quo sunt pulchriora | 4.1 |
| de iuuene, rariora de nobili), recitatione finita multum ac diu | |
| exosculatus adulescentem, qui est acerrimus stimulus mo- | |
| nendi, laudibus incitaui, pergeret qua coepisset, lumenque | |
| quod sibi maiores sui praetulissent, posteris ipse praeferret. | 5 |
| Gratulatus sum optimae matri, gratulatus et fratri, qui ex | 5.1 |
| auditorio illo non minorem pietatis gloriam quam ille alter | |
| eloquentiae retulit: tam notabiliter pro fratre recitante | |
| primum metus eius, mox gaudium eminuit. | |
| Di faciant ut talia tibi saepius nuntiem! Faueo enim saeculo | 6.1 |
| ne sit sterile et effetum, mireque cupio ne nobiles nostri nihil | |
| in domibus suis pulchrum nisi imagines habeant; quae nunc | |
| mihi hos adulescentes tacitae laudare adhortari, et quod | |
| amborum gloriae satis magnum est, agnoscere uidentur. Vale. | 5 |