| C. PLINIVS CALPVRNIO MACRO SVO S. | |
| Bene est mihi quia tibi bene est. Habes uxorem tecum, | 5.18.1.1 |
| habes filium; frueris mari fontibus uiridibus agro uilla | |
| amoenissima. Neque enim dubito esse amoenissimam, in | |
| qua se composuerat homo felicior, ante quam felicissimus | |
| fieret. Ego in Tuscis et uenor et studeo, quae interdum | 2.1 |
| alternis, interdum simul facio; nec tamen adhuc possum | |
| pronuntiare, utrum sit difficilius capere aliquid an scribere. | |
| Vale. |