| C. PLINIVS VALERIO PAVLINO SVO S. | |
| Video quam molliter tuos habeas; quo simplicius tibi | 5.19.1.1 |
| confitebor, qua indulgentia meos tractem. Est mihi semper | 2.1 |
| in animo et Homericum illud πατὴρ δ’ ὣς ἤπιος ἦεν et hoc | |
| nostrum 'pater familiae'. Quod si essem natura asperior et | |
| durior, frangeret me tamen infirmitas liberti mei Zosimi, | |
| cui tanto maior humanitas exhibenda est, quanto nunc illa | 5 |
| magis eget. Homo probus officiosus litteratus; et ars quidem | 3.1 |
| eius et quasi inscriptio comoedus, in qua plurimum facit. | |
| Nam pronuntiat acriter sapienter apte decenter etiam; | |
| utitur et cithara perite, ultra quam comoedo necesse est. | |
| Idem tam commode orationes et historias et carmina legit, | 5 |
| ut hoc solum didicisse uideatur. Haec tibi sedulo exposui, | 4.1 |
| quo magis scires, quam multa unus mihi et quam iucunda | |
| ministeria praestaret. Accedit longa iam caritas hominis, | |
| quam ipsa pericula auxerunt. Est enim ita natura com- | 5.1 |
| paratum, ut nihil aeque amorem incitet et accendat quam | |
| carendi metus; quem ego pro hoc non semel patior. Nam | 6.1 |
| ante aliquot annos, dum intente instanterque pronuntiat, | |
| sanguinem reiecit atque ob hoc in Aegyptum missus a me post | |
| longam peregrinationem confirmatus redît nuper; deinde | |
| dum per continuos dies nimis imperat uoci, ueteris infirmi- | 5 |
| tatis tussicula admonitus rursus sanguinem reddidit. Qua ex | 7.1 |
| causa destinaui eum mittere in praedia tua, quae Foro Iulii | |
| possides. Audiui enim te saepe referentem esse ibi et aera | |
| salubrem et lac eiusmodi curationibus accommodatissimum. | |
| Rogo ergo scribas tuis, ut illi uilla, ut domus pateat, offerant | 8.1 |
| etiam sumptibus eius, si quid opus erit. Erit autem opus | 9.1 |
| modico; est enim tam parcus et continens, ut non solum | |
| delicias uerum etiam necessitates ualetudinis frugalitate | |
| restringat. Ego proficiscenti tantum uiatici dabo, quantum | |
| sufficiat eunti in tua. Vale. | 5 |