| C. PLINIVS CORNELIO VRSO SVO S. | |
| Iterum Bithyni: breue tempus a Iulio Basso, et Rufum | 5.20.1.1 |
| Varenum proconsulem detulerunt, Varenum quem nuper | |
| aduersus Bassum aduocatum et postularant et acceperant. | |
| Inducti in senatum inquisitionem postulauerunt. Varenus | 2.1 |
| petit ut sibi quoque defensionis causa euocare testes liceret; | |
| recusantibus Bithynis cognitio suscepta est. Egi pro Vareno | |
| non sine euentu; nam bene an male liber indicabit. In actio- | 3.1 |
| nibus enim utramque in partem fortuna dominatur: multum | |
| commendationis et detrahit et adfert memoria uox gestus | |
| tempus ipsum, postremo uel amor uel odium rei; liber of- | |
| fensis, liber gratia, liber et secundis casibus et aduersis caret. | 5 |
| Respondit mihi Fonteius Magnus, unus ex Bithynis, plurimis | 4.1 |
| uerbis paucissimis rebus. Est plerisque Graecorum, ut illi, | |
| pro copia uolubilitas: tam longas tamque frigidas perihodos | |
| uno spiritu quasi torrente contorquent. Itaque Iulius Can- | 5.1 |
| didus non inuenuste solet dicere, aliud esse eloquentiam | |
| aliud loquentiam. Nam eloquentia uix uni aut alteri, immo | |
| (si M. Antonio credimus) nemini, haec uero, quam Candidus | |
| loquentiam adpellat, multis atque etiam impudentissimo | 5 |
| cuique maxime contigit. Postero die dixit pro Vareno | 6.1 |
| Homullus callide acriter culte, contra Nigrinus presse grauiter | |
| ornate. Censuit Acilius Rufus consul designatus inquisitionem | |
| Bithynis dandam, postulationem Vareni silentio praeterît. | |
| Haec forma negandi fuit. Cornelius Priscus consularis et | 7.1 |
| accusatoribus quae petebant et reo tribuit, uicitque numero. | |
| Impetrauimus rem nec lege comprehensam nec satis usi- | |
| tatam, iustam tamen. Quare iustam, non sum epistula | 8.1 |
| exsecuturus, ut desideres actionem. Nam si uerum est | |
| Homericum illud: | |
| τὴν γὰρ ἀοιδὴν μᾶλλον ἐπικλείουσ’ ἄνθρωποι, | |
| <ἥ τις ἀκουόντεσσι νεωτ>άτη ἀμφιπέληται, | 5 |
| prouidendum est mihi, ne gratiam nouitatis et florem, quae | |
| oratiunculam illam uel maxime commendat, epistulae loqua- | |
| citate praecerpam. Vale. |