| C. PLINIVS POMPEIO SATVRNINO SVO S. | |
| Varie me adfecerunt litterae tuae; nam partim laeta partim | 5.21.1.1 |
| tristia continebant: laeta quod te in urbe teneri nuntiabant | |
| ('nollem' inquis; sed ego uolo), praeterea quod recitaturum | |
| statim ut uenissem pollicebantur; ago gratias quod exspector. | |
| Triste illud, quod Iulius Valens grauiter iacet; quamquam | 2.1 |
| ne hoc quidem triste, si illius utilitatibus aestimetur, cuius | |
| interest quam maturissime inexplicabili morbo liberari. | |
| Illud plane non triste solum uerum etiam luctuosum, quod | 3.1 |
| Iulius Auitus decessit dum ex quaestura redit, decessit in | |
| naue, procul a fratre amantissimo, procul a matre a sororibus | |
| (nihil ista ad mortuum pertinent, sed pertinuerunt cum | 4.1 |
| moreretur, pertinent ad hos qui supersunt); iam quod in | |
| flore primo tantae indolis iuuenis exstinctus est summa conse- | |
| cuturus, si uirtutes eius maturuissent. Quo ille studiorum | 5.1 |
| amore flagrabat! quantum legit, quantum etiam scripsit! | |
| quae nunc omnia cum ipso sine fructu posteritatis abierunt. | |
| Sed quid ego indulgeo dolori? cui si frenos remittas, nulla | 6.1 |
| materia non maxima est. Finem epistulae faciam, ut facere | |
| possim etiam lacrimis quas epistula expressit. Vale. |