| LIBER SEXTVS | |
| C. PLINIVS TIRONI SVO S. | |
| Quamdiu ego trans Padum tu in Piceno, minus te require- | 6.1.1.1 |
| bam; postquam ego in urbe tu adhuc in Piceno, multo magis, | |
| seu quod ipsa loca in quibus esse una solemus acrius me tui | |
| commonent, seu quod desiderium absentium nihil perinde | |
| ac uicinitas acuit, quoque propius accesseris ad spem fruendi, | 5 |
| hoc impatientius careas. Quidquid in causa, eripe me huic | 2.1 |
| tormento. Veni, aut ego illuc unde inconsulte properaui | |
| reuertar, uel ob hoc solum, ut experiar an mihi, cum sine me | |
| Romae coeperis esse, similes his epistulas mittas. Vale. |