| C. PLINIVS ARRIANO SVO S. | |
| Soleo non numquam in iudiciis quaerere M. Regulum; | 6.2.1.1 |
| nolo enim dicere desiderare. Cur ergo quaero? Habebat | 2.1 |
| studiis honorem, timebat pallebat scribebat, quamuis non | |
| posset ediscere. Illud ipsum, quod oculum modo dextrum | |
| modo sinistrum circumlinebat (dextrum si a petitore, alterum | |
| si a possessore esset acturus), quod candidum splenium in hoc | 5 |
| aut in illud supercilium transferebat, quod semper haruspices | |
| consulebat de actionis euentu, a nimia superstitione sed | |
| tamen et a magno studiorum honore ueniebat. Iam illa per- | 3.1 |
| quam iucunda una dicentibus, quod libera tempora petebat, | |
| quod audituros corrogabat. Quid enim iucundius quam sub | |
| alterius inuidia quamdiu uelis, et in alieno auditorio quasi | |
| deprehensum commode dicere? | 5 |
| Sed utcumque se habent ista, bene fecit Regulus quod est | 4.1 |
| mortuus: melius, si ante. Nunc enim sane poterat sine malo | |
| publico uiuere, sub eo principe sub quo nocere non poterat. | |
| Ideo fas est non numquam eum quaerere. Nam, postquam | 5.1 |
| obiit ille, increbruit passim et inualuit consuetudo binas uel | |
| singulas clepsydras, interdum etiam dimidias et dandi et | |
| petendi. Nam et qui dicunt, egisse malunt quam agere, et qui | |
| audiunt, finire quam iudicare. Tanta neglegentia tanta de- | 5 |
| sidia, tanta denique inreuerentia studiorum periculorumque | |
| est. An nos sapientiores maioribus nostris, nos legibus ipsis | 6.1 |
| iustiores, quae tot horas tot dies tot comperendinationes | |
| largiuntur? Hebetes illi et supra modum tardi; nos apertius | |
| dicimus, celerius intellegimus, religiosius iudicamus, quia | |
| paucioribus clepsydris praecipitamus causas quam diebus | 5 |
| explicari solebant. O Regule, qui ambitione ab omnibus | 7.1 |
| obtinebas quod fidei paucissimi praestant! Equidem quotiens | |
| iudico, quod uel saepius facio quam dico, quantum quis | |
| plurimum postulat aquae do. Etenim temerarium existimo | 8.1 |
| diuinare quam spatiosa sit causa inaudita, tempusque negotio | |
| finire cuius modum ignores, praesertim cum primam religioni | |
| suae iudex patientiam debeat, quae pars magna iustitiae est. | |
| At quaedam superuacua dicuntur. Etiam: sed satius est et | 5 |
| haec dici quam non dici necessaria. Praeterea, an sint super- | 9.1 |
| uacua, nisi cum audieris scire non possis. Sed de his melius | |
| coram ut de pluribus uitiis ciuitatis. Nam tu quoque amore | |
| communium soles emendari cupere quae iam corrigere | |
| difficile est. | 5 |
| Nunc respiciamus domos nostras. Ecquid omnia in tua | 10.1 |
| recte? in mea noui nihil. Mihi autem et gratiora sunt bona | |
| quod perseuerant, et leuiora incommoda quod adsueui. Vale. |