| C. PLINIVS VERO SVO S. | |
| Gratias ago, quod agellum quem nutrici meae donaueram | 6.3.1.1 |
| colendum suscepisti. Erat, cum donarem, centum milium | |
| nummum; postea decrescente reditu etiam pretium minuit, | |
| quod nunc te curante reparabit. Tu modo memineris com- | 2.1 |
| mendari tibi a me non arbores et terram, quamquam haec | |
| quoque, sed munusculum meum, quod esse quam fructuosis- | |
| simum non illius magis interest quae accepit, quam mea qui | |
| dedi. Vale. | 5 |