| C. PLINIVS CALPVRNIAE SVAE S. | |
| Numquam sum magis de occupationibus meis questus, | 6.4.1.1 |
| quae me non sunt passae aut proficiscentem te ualetudinis | |
| causa in Campaniam prosequi aut profectam e uestigio sub- | |
| sequi. Nunc enim praecipue simul esse cupiebam, ut oculis | 2.1 |
| meis crederem quid uiribus quid corpusculo adparares, ec- | |
| quid denique secessus uoluptates regionisque abundantiam | |
| inoffensa transmitteres. Equidem etiam fortem te non sine | 3.1 |
| cura desiderarem; est enim suspensum et anxium de eo quem | |
| ardentissime diligas interdum nihil scire. Nunc uero me cum | 4.1 |
| absentiae tum infirmitatis tuae ratio incerta et uaria sollici- | |
| tudine exterret. Vereor omnia, imaginor omnia, quaeque | |
| natura metuentium est, ea maxime mihi quae maxime | |
| abominor fingo. Quo impensius rogo, ut timori meo cottidie | 5.1 |
| singulis uel etiam binis epistulis consulas. Ero enim securior | |
| dum lego, statimque timebo cum legero. Vale. |