| C. PLINIVS VRSO SVO S. | |
| Scripseram tenuisse Varenum, ut sibi euocare testes liceret; | 6.5.1.1 |
| quod pluribus aequum, quibusdam iniquum et quidem | |
| pertinaciter uisum, maxime Licinio Nepoti, qui sequenti | |
| senatu, cum de rebus aliis referretur, de proximo senatus | |
| consulto disseruit finitamque causam retractauit. Addidit | 2.1 |
| etiam petendum a consulibus ut referrent sub exemplo legis | |
| ambitus de lege repetundarum, an placeret in futurum ad | |
| eam legem adici, ut sicut accusatoribus inquirendi testibus- | |
| que denuntiandi potestas ex ea lege esset, ita reis quoque | 5 |
| fieret. Fuerunt quibus haec eius oratio ut sera et intempe- | 3.1 |
| stiua et praepostera displiceret, quae omisso contra dicendi | |
| tempore castigaret peractum, cui potuisset occurrere. Iuuen- | 4.1 |
| tius quidem Celsus praetor tamquam emendatorem senatus | |
| et multis et uehementer increpuit. Respondit Nepos rursus- | |
| que Celsus; neuter contumeliis temperauit. Nolo referre | 5.1 |
| quae dici ab ipsis moleste tuli. Quo magis quosdam e numero | |
| nostro improbaui, qui modo ad Celsum modo ad Nepotem, | |
| prout hic uel ille diceret, cupiditate audiendi cursitabant, et | |
| nunc quasi stimularent et accenderent, nunc quasi recon- | 5 |
| ciliarent ac recomponerent, frequentius singulis, ambobus | |
| interdum propitium Caesarem ut in ludicro aliquo preca- | |
| bantur. Mihi quidem illud etiam peracerbum fuit, quod sunt | 6.1 |
| alter alteri quid pararent indicati. Nam et Celsus Nepoti ex | |
| libello respondit et Celso Nepos ex pugillaribus. Tanta | 7.1 |
| loquacitas amicorum, ut homines iurgaturi id ipsum inuicem | |
| scierint, tamquam conuenisset. Vale. |