| C. PLINIVS FVNDANO SVO S. | |
| Si quando, nunc praecipue cuperem esse te Romae, et sis | 6.6.1.1 |
| rogo. Opus est mihi uoti laboris sollicitudinis socio. Petit | |
| honores Iulius Naso; petit cum multis, cum bonis, quos ut | |
| gloriosum sic est difficile superare. Pendeo ergo et exerceor | 2.1 |
| spe, adficior metu et me consularem esse non sentio; nam | |
| rursus mihi uideor omnium quae decucurri candidatus. Mere- | 3.1 |
| tur hanc curam longa mei caritate. Est mihi cum illo non | |
| sane paterna amicitia (neque enim esse potuit per meam | |
| aetatem); solebat tamen uixdum adulescentulo mihi pater | |
| eius cum magna laude monstrari. Erat non studiorum tantum | 5 |
| uerum etiam studiosorum amantissimus, ac prope cotidie ad | |
| audiendos, quos tunc ego frequentabam, Quintilianum | |
| Niceten Sacerdotem uentitabat, uir alioqui clarus et grauis | |
| et qui prodesse filio memoria sui debeat. Sed multi nunc in | 4.1 |
| senatu quibus ignotus ille, multi quibus notus, sed non nisi | |
| uiuentes reuerentur. Quo magis huic, omissa gloria patris in | |
| qua magnum ornamentum gratia infirma, ipsi enitendum ipsi | |
| elaborandum est. Quod quidem semper, quasi prouideret | 5.1 |
| hoc tempus, sedulo fecit: parauit amicos, quos parauerat | |
| coluit, me certe, ut primum sibi iudicare permisit, ad amorem | |
| imitationemque delegit. Dicenti mihi sollicitus adsistit, ad- | 6.1 |
| sidet recitanti; primis etiam et cum maxime nascentibus | |
| opusculis meis interest, nunc solus ante cum fratre, cuius | |
| nuper amissi ego suscipere partes, ego uicem debeo implere. | |
| Doleo enim et illum immatura morte indignissime raptum, | 7.1 |
| et hunc optimi fratris adiumento destitutum solisque amicis | |
| relictum. Quibus ex causis exigo ut uenias, et suffragio meo | 8.1 |
| tuum iungas. Permultum interest mea te ostentare, tecum | |
| circumire. Ea est auctoritas tua, ut putem me efficacius | |
| tecum etiam meos amicos rogaturum. Abrumpe si qua te | 9.1 |
| retinent: hoc tempus meum, hoc fides, hoc etiam dignitas | |
| postulat. Suscepi candidatum, et suscepisse me notum est; | |
| ego ambio, ego periclitor; in summa, si datur Nasoni quod | |
| petit, illius honor, si negatur, mea repulsa est. Vale. | 5 |