| C. PLINIVS CALPVRNIAE SVAE S. | |
| Scribis te absentia mea non mediocriter adfici unumque | 6.7.1.1 |
| habere solacium, quod pro me libellos meos teneas, saepe | |
| etiam in uestigio meo colloces. Gratum est quod nos requiris, | 2.1 |
| gratum quod his fomentis adquiescis; inuicem ego epistulas | |
| tuas lectito atque identidem in manus quasi nouas sumo. | |
| Sed eo magis ad desiderium tui accendor: nam cuius litte- | 3.1 |
| rae tantum habent suauitatis, huius sermonibus quantum | |
| dulcedinis inest! Tu tamen quam frequentissime scribe, licet | |
| hoc ita me delectet ut torqueat. Vale. |