| C. PLINIVS PRISCO SVO S. | |
| Atilium Crescentem et nosti et amas. Quis enim illum | 6.8.1.1 |
| spectatior paulo aut non nouit aut non amat? Hunc ego non | |
| ut multi, sed artissime diligo. Oppida nostra unius diei itinere | 2.1 |
| dirimuntur; ipsi amare inuicem, qui est flagrantissimus amor, | |
| adulescentuli coepimus. Mansit hic postea, nec refrixit iudicio | |
| sed inualuit. Sciunt qui alterutrum nostrum familiarius in- | |
| tuentur. Nam et ille amicitiam meam latissima praedicatione | 5 |
| circumfert, et ego prae me fero, quantae sit mihi curae | |
| modestia quies securitas eius. Quin etiam, cum insolentiam | 3.1 |
| cuiusdam tribunatum plebis inituri uereretur, idque indicas- | |
| set mihi, respondi: οὔ τις ἐμεῦ ζῶντος. Quorsus haec? ut scias | |
| non posse Atilium me incolumi iniuriam accipere. Iterum | 4.1 |
| dices 'quorsus haec?' Debuit ei pecuniam Valerius Varus. | |
| Huius est heres Maximus noster, quem et ipse amo, sed | |
| coniunctius tu. Rogo ergo, exigo etiam pro iure amicitiae, | 5.1 |
| cures ut Atilio meo salua sit non sors modo uerum etiam | |
| usura plurium annorum. Homo est alieni abstinentissimus | |
| sui diligens; nullis quaestibus sustinetur, nullus illi nisi ex | |
| frugalitate reditus. Nam studia, quibus plurimum praestat, | 6.1 |
| ad uoluptatem tantum et gloriam exercet. Grauis est ei uel | |
| minima iactura; quam<quam> reparare quod amiseris grauius. | |
| Exime hunc illi, exime hunc mihi scrupulum: sine me | 7.1 |
| suauitate eius, sine leporibus perfrui. Neque enim possum | |
| tristem uidere, cuius hilaritas me tristem esse non patitur. | |
| In summa nosti facetias hominis; quas uelim attendas, ne in | 8.1 |
| bilem et amaritudinem uertat iniuria. Quam uim habeat | |
| offensus, crede ei quam in amore habet. Non feret magnum | |
| et liberum ingenium cum contumelia damnum. Verum, ut | 9.1 |
| ferat ille, ego meum damnum meam contumeliam iudicabo, | |
| sed non tamquam pro mea (hoc est, grauius) irascar. Quam- | |
| quam quid denuntiationibus et quasi minis ago? Quin potius, | |
| ut coeperam, rogo oro des operam, ne ille se (quod ualdissime | 5 |
| uereor) a me, ego me neglectum a te putem. Dabis autem, si | |
| hoc perinde curae est tibi quam illud mihi. Vale. |