| C. PLINIVS TACITO SVO S. | |
| Commendas mihi Iulium Nasonem candidatum. Nasonem | 6.9.1.1 |
| mihi? quid si me ipsum? Fero tamen et ignosco. Eundem | |
| enim commendassem tibi, si te Romae morante ipse afuissem. | |
| Habet hoc sollicitudo, quod omnia necessaria putat. Tu tamen | 2.1 |
| censeo alios roges; ego precum tuarum minister adiutor | |
| particeps ero. Vale. |