| C. PLINIVS ALBINO SVO S. | |
| Cum uenissem in socrus meae uillam Alsiensem, quae ali- | 6.10.1.1 |
| quamdiu Rufi Vergini fuit, ipse mihi locus optimi illius et | |
| maximi uiri desiderium non sine dolore renouauit. Hunc | |
| enim colere secessum atque etiam senectutis suae nidulum | |
| uocare consueuerat. Quocumque me contulissem, illum | 2.1 |
| animus illum oculi requirebant. Libuit etiam monimentum | |
| eius uidere, et uidisse paenituit. Est enim adhuc imper- | 3.1 |
| fectum, nec difficultas operis in causa, modici ac potius exigui, | |
| sed inertia eius cui cura mandata est. Subit indignatio cum | |
| miseratione, post decimum mortis annum reliquias neglectum- | |
| que cinerem sine titulo sine nomine iacere, cuius memoria | 5 |
| orbem terrarum gloria peruagetur. At ille mandauerat | 4.1 |
| caueratque, ut diuinum illud et immortale factum uersibus | |
| inscriberetur: | |
| Hic situs est Rufus, pulso qui Vindice quondam | |
| imperium adseruit non sibi sed patriae. | 5 |
| Tam rara in amicitiis fides, tam parata obliuio mortuorum, | 5.1 |
| ut ipsi nobis debeamus etiam conditoria exstruere omniaque | |
| heredum officia praesumere. Nam cui non est uerendum, | 6.1 |
| quod uidemus accidisse Verginio? cuius iniuriam ut indignio- | |
| rem, sic etiam notiorem ipsius claritas facit. Vale. |