| C. PLINIVS MAXIMO SVO S. | |
| O diem laetum! Adhibitus in consilium a praefecto urbis | 6.11.1.1 |
| audiui ex diuerso agentes summae spei summae indolis | |
| iuuenes, Fuscum Salinatorem et Vmmidium Quadratum, | |
| egregium par nec modo temporibus nostris sed litteris ipsis | |
| ornamento futurum. Mira utrique probitas, constantia salua, | 2.1 |
| decorus habitus, os Latinum, uox uirilis, tenax memoria, | |
| magnum ingenium, iudicium aequale; quae singula mihi | |
| uoluptati fuerunt, atque inter haec illud, quod et ipsi me ut | |
| rectorem, ut magistrum intuebantur, et iis qui audiebant me | 5 |
| aemulari, meis instare uestigiis uidebantur. O diem (repetam | 3.1 |
| enim) laetum notandumque mihi candidissimo calculo! Quid | |
| enim aut publice laetius quam clarissimos iuuenes nomen et | |
| famam ex studiis petere, aut mihi optatius quam me ad recta | |
| tendentibus quasi exemplar esse propositum? Quod gaudium | 4.1 |
| ut perpetuo capiam deos oro; ab isdem teste te peto, ut | |
| omnes qui me imitari tanti putabunt meliores esse quam me | |
| uelint. Vale. |