| C. PLINIVS FABATO PROSOCERO SVO S. | |
| Tu uero non debes suspensa manu commendare mihi quos | 6.12.1.1 |
| tuendos putas. Nam et te decet multis prodesse et me susci- | |
| pere quidquid ad curam tuam pertinet. Itaque Bittio Prisco | 2.1 |
| quantum plurimum potuero praestabo, praesertim in harena | |
| mea, hoc est apud centumuiros. Epistularum, quas mihi ut | 3.1 |
| ais 'aperto pectore' scripsisti, obliuisci me iubes; at ego nul- | |
| larum libentius memini. Ex illis enim uel praecipue sentio, | |
| quanto opere me diligas, cum sic exegeris mecum, ut solebas | |
| cum tuo filio. Nec dissimulo hoc mihi iucundiores eas fuisse, | 4.1 |
| quod habebam bonam causam, cum summo studio curassem | |
| quod tu curari uolebas. Proinde etiam atque etiam rogo, ut | 5.1 |
| mihi semper eadem simplicitate, quotiens cessare uidebor | |
| ('uidebor' dico, numquam enim cessabo), conuicium facias, | |
| quod et ego intellegam a summo amore proficisci, et tu non | |
| meruisse me gaudeas. Vale. | 5 |