| C. PLINIVS VRSO SVO S. | |
| Vmquamne uidisti quemquam tam laboriosum et exercitum | 6.13.1.1 |
| quam Varenum meum? cui quod summa contentione impe- | |
| trauerat defendendum et quasi rursus petendum fuit. Bithyni | 2.1 |
| senatus consultum apud consules carpere ac labefactare sunt | |
| ausi, atque etiam absenti principi criminari; ab illo ad sena- | |
| tum remissi non destiterunt. Egit Claudius Capito inreue- | |
| renter magis quam constanter, ut qui senatus consultum | 5 |
| apud senatum accusaret. Respondit Catius Fronto grauiter | 3.1 |
| et firme. Senatus ipse mirificus; nam illi quoque qui prius | |
| negarant Vareno quae petebat, eadem danda postquam erant | |
| data censuerunt; singulos enim integra re dissentire fas esse, | 4.1 |
| peracta quod pluribus placuisset cunctis tuendum. Acilius | 5.1 |
| tantum Rufus et cum eo septem an octo, septem immo, in | |
| priore sententia perseuerarunt. Erant in hac paucitate non | |
| nulli, quorum temporaria grauitas uel potius grauitatis | |
| imitatio ridebatur. Tu tamen aestima, quantum nos in ipsa | 6.1 |
| pugna certaminis maneat, cuius quasi praelusio atque prae- | |
| cursio has contentiones excitauit. Vale. |