| C. PLINIVS MAVRICO SVO S. | |
| Sollicitas me in Formianum. Veniam ea condicione, ne | 6.14.1.1 |
| quid contra commodum tuum facias; qua pactione inuicem | |
| mihi caueo. Neque enim mare et litus, sed te otium libertatem | |
| sequor: alioqui satius est in urbe remanere. Oportet enim | 2.1 |
| omnia aut ad alienum arbitrium aut ad suum facere. Mei certe | |
| stomachi haec natura est, ut nihil nisi totum et merum uelit. | |
| Vale. |